Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 110

Liber II


sacerdotem laudes decent. Quae quidem omnia, nisi admodum imprudens atque imperitus fuerit, discernere unusquisque facillime poterit. Sed de laudibus personarum hactenus. Nunc de rerum laudibus pauca dicam.
De rebus laudandis.
Cap. X.
Res autem omnis corporea est aut incorporea. Corporeae res sunt aut a natura institutae, ut elementa quaeque in illis sunt nata, ut plantae, metalla, gemmae aut hominum industria sunt comparatae, ut urbes, templa, domus earumque ornamenta. Incorporea sunt aut artes, ut pictura, sculptura aut scientiae, ut rhetorice, philosophia aut virtutes, ut iustitia, fortitudo. Corporeae res omnes, quae a natura sunt, partim a natura sua, partim ab usu nostro laudantur. A natura quidem sua laudantur, quum earum species, ordo proprietasque commemorantur. Ab usu nostro, quum fructus, commoda, emolumenta, delectationes, quae ex his percipiuntur, commemoramus. Quod quidem pulcherrime facit Cicero in secundo de Natura deorum, quum mundi universi pulchritudinem, ornatum usumque describit. Facit multis in locis Plinius, quum vel provincias vel plantas vel gemmas vel alia opera naturae collaudat. Facit omnium optime elegantissimeque Virgilius, quum in Georgicis Italiae

Torna all'inizio