pertenuem duceret, irruentes per momenta satellites  
predonum rapiebant. Pro quibus ingens mulierem, ex  
indignatione quadam, velut insania fatigabat, ita ut interdum  
predones in necem sui maledictis et conviciis instigaret. 
(2) Verum, cum nec irritatus quisquam nec miseratus illam  
perimeret, et si quid forte cibi fuisset ab illa quesitum, id  
ab aliis quereretur, nec iam usquam fieret copia requirendi,  
fames autem dira visceribus insisteret ac medullis, et ad furorem  
iam famis inedia perurgeret, pessimis usa consiliis,  
contra ipsa iam armatur iura nature. Erat enim ei sub uberibus  
parvulus filius, quem ante oculos ferens: «Infelicis,  
inquit, matris, o infelicior fili, in bello, fame ac direptione  
predonum cui te reservabo? Nam etsi vita sperari posset,  
iugo tamen Romane servitutis urgemur. Veni ergo nunc, o  
mi nate, esto matri cibus, predonibus furor, seculis fabula,  
que sola deerat cladibus Iudeorum». Et cum hoc dixisset  
protinus filium iugulavit. Tunc denique igni superpositum  
torret, medium quidem consumit, medium servat obtectum. 
(3) Et ecce confestim predones irruunt, aduste carnis odore  
concepto mortem minantur, nisi sine mora cibos, quos paratos  
senserant, demonstraret. Tunc illa: «Partem vobis optimam  
reservavi», et continuo que superfuerant membra retexit  
infantis. At illos repente ingens horror invasit et  
immanis quamvis animi diriguere, vox est faucibus interclusa.  
Illa vero truci vultu et ipsis iam predonibus truculentior:  
«Meus, inquit, est partus, meus est filius, meum est facinus.  
Edite, nam ego prior comedi, que genui, nolite vos effici 
  |  
  |