Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 472

Tomus I


Cap. LIII.
Rescribit ad votum cuidam nobili, petenti filium
suum captum inter Parmenses protinus liberari.
Fidem solitam et devotionem evidentem,
quam ah experto in nostris servitiis te habuisse
incessanter habere cognovimus, merito
commendantes, ad futura culmini nostro
commendanda obsequia, animare sic te volumus
cum affectu, ut tam de praeteritis gratis
servitiis, quam de futuris, tuae devotionis studium,
hilariter dignis retributionibus compensemus.
Super liberatione vero filii tui, qui
pro fide Majestatis nostrae servanda, cum quibusdam
aliis nostris fidelibus captus detinetur
in Parma, pro quo liberando, culmini nostro
humiliter supplicasti, scire te volumus, quod
cum firmum propositum habeamus eundem filium
tuum, et alios fideles vestros, per Parmenses
proditores nostros detentos, in proximo
liberare, sic evestigio pro ejusdem filii
tui liberatione favorabiliter intendemus, sicut
de reliquo alio, quem chariorem nobis existere
reputamus.
Cap. LIV.
Rescribit cuidam nobili, petit certificari de
quibusdam.
Solita benignitate recepit Serenitas nostra literas,
quas tua devotio nostro culmini destinavit,
et ipsarum tenorem intelleximus

Torna all'inizio