5 
Palatium quoque regium undique interius circa parietem 
palliatum glorifice totum rutilabat. Solarium vero eius multicolorijs 
stratum tapetis terentium pedibus largifluam prestabat 
suavitatem. Euntem vero regem ad Ecclesiam sacrandum, 
universis eum dignitatibus comitantibus, immensus etiam equorum 
numerus ex parte altera ordinate procedens, sellis frenisque aureis 
vel argenteis decoratus, secum comitabantur. 
6 
Ad regiam discumbentibus mensam ciborum potumque 
multimodus atque affluentissimus apparatus habebatur; ubi quidem 
non nisi in pateris, seu catinis aureis vel argenteis ministratum 
fuit. Servitor ibi nullus nisi quem serica tegeret vestis; 
adeo ut ipsi etiam parobsidum reportitores sericis operirentur 
indumentis. Quid plura? Gloria et divitie in domo regis tot 
et tales tanteque tunc vise sunt, ut omnibus et miraculum 
ingens et stupor vehementissimus fieret; in tantum, ut timor 
etiam non modicus universis qui de longe venerant, incuteretur. 
Et enim multo plura in eo conspiciebantur, quam rumor non 
fuit quem audierant. 
7 
Cumque, peractis regie coronationis celebritatibus, ad propria 
singuli redissent, cepit Rex sollicitus intra mentis sue volvere 
archanum, qualiter deinde regnum suum, quod multum 
desiderabat, perpetua solidaretur pace nullusque adversum se 
resistendi facultatem posset habere. Unde ab amalfitanis vehementius 
instanterque cepit exhigere quatinus cunctas suas dimittentes 
munitiones, sibi eas custodiendas traderent; alioquin 
nullo modo nulloque pacto ulterius pateretur, ut ipsi eas sibi 
servandas tenerent; qui cum omnes uno id ei animo consentiendum 
contradixissent, atque in hoc ipso obstinatissimo persisterent 
corde, Rex indignatus illos a fidei sue consortio dissociavit. 
/*
  |  
  |