Sic paribus votis non deficit hostibus hostis.
Tempus erat messis; armis macerat ita fessis.
Uruntur messes: turbat res ista Jatenses.
Quodque jam laedit Cinensibus haud bene cedit.
Consilium captant, succurrere messibus aptant;
Sed cum vi nequeunt, hoc artibus addere quaerunt.
Conveniunt comitem, tentant sibi reddere mitem;
Foedere componunt; fraudis munimenta reponunt.
Fruges salvantur, comitique reconciliantur.
XXII. - Igitur anno Dominicae incarnationis MLXXX Raimundus, famosissimus comes
Provinciarum, famem Rogerii, Siculorum comitis, audiens, propter strenuitatem, quae de ipso
referabatur, legatos dignos, qui a tanto principe ad tantum mitterentur, dirigens, Matildem,
filiam suam, quam de prima uxore admodum honestae faciei puellam habebat, sibi in matrimonium
copulandam expostulat. Quod cum a comite concessum et ab utrisque partibus
exsequendum sacramentis firmatum fuisset, die nuptiarum statuto, qui venerant, pluribus
donariis a comite, ut mos erat, munificati, festiniore regressu domino suo sibi concessum
renuntiant. Qua de re ille non minimum gavisus - erat enim propter formositatem, quam
de ipsa audierat, illam ardentissimo amore cupiens - audito termino nuptiarum, per seipsum
in Siciliam accedendo, diem praevenire accelerat.
Venientem comes honore condigno excipit. Pactiones renovantur; dos puellae sub testamento
chirographiyatur; sponsalia, praesentibus utriusque partis praesulibus, precibus ab
episcopis et sacris ordinibus catholice celebrantur. Qui jamdudum inter juvenem et puellam
paulatim adoleverat prima nocte, ut assolet, immensum excrescit.
Celebratis itaque, et non sine magnarum expensarum sumptibus, nuptiis, socer generum
suum aliquandiu secum retinens, tandem munificentiis benevolum, ut res ipsa expostulabat,
factum, sed et iis, qui cum ipso advenerant, singulis singula, prout quemque esse sciebat,
largiens, navibus apparatis, placido aequore a se cum filia dimisit. Illi autem, vela ventis
accuratissime committentes, zephiro suffragante, brevi tempore unde venerant, cum sponsa
reducunt.
XXIII. - Spernit nata patrem, puduit nec relinquere matrem;
Externo comiti delectatur sociari.
A quo nutritur, caret; ac alterque potitur,
Poena quidem multa cum matris, cum sit adulta.
Nec quae nutritur, lascivo fratre potitur.
Plus externum quam quem sit jure paternum.
Nec nimis hoc culpo, quamvis hic talia sculpo;
Nec prohibens vito, cum fiat juncta marito.
Diligat et juste foedus servando venuste.
Nam quos lex jungit, sententia nulla repungit:
Ut soboles crescat, ne deficiendo tabescat.
Prima virago datur, primoque viro sociatur.
Tali fortuna duo sint ut carne sub una.
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|