Landulphus Senior: Historia Mediolanensis

Pag 60


vinorum cum multis frugibus ac diversis ad Heribertum magnifice misit, et sola
accipiens illum secrete fidelissimum, quem sibi Heribertus miserat, tacite ac sapienter
amonendo instruxit, quatinus in primo sero, quo apparatus Heriberto archiepiscopo repraesentati
fuissent, omnibus viribus operam darent, ut Teutonici nimia coena turgidi,
illis studiose nuces atque nucleolos frangentes, in quibus delectari ut largius bibant soliti
sunt, funditus inebriarentur, quin etiam omnes Heriberti domestici permultum sese bibere
ac manducare simulantes, puri et a vino sinceri permanerent; demum sic facientes, et
usque ad gallorum tertium et quartum cantum eos studiose et caute inebriando perducerent.
At cum iam nimia vini ebrietate temulenti Teutonici ac deebriati, huc atque illuc
vina ad semetipsos fundentes, quid agant omnino ignorantes, et tandem fatigati vino atque
labore militiae, sese in locis solitis prosternentes quieverint, tum cum suis clericis omnibus,
dimissis mobilibus equis atque mulabus, domnum Heribertum clanculo in lecto quiescentem
excitate, et velit nolit ipsum accipite, et equos a me deforis a castris praeparatos ipsum
stipantes superascendite, et navi praeparata ad Eridani portum accuratissime omni depulso
timore ipsum deducite.

23. Hoc audito Heriberti domesticus, tacito sub pectore rimans et huius rei eventum
Dei manu commendans, ut erat edoctus omnes alios familiares fidelissimos accuratissime
in his omnibus privatim animando edocuit. Factum est autem Dei dispensatione et eius
misericordia opitulante, omnia illa, ut praedixerat abbatissa Deoque consecrata, sine caede
seriatim evenerunt. Igitur Heriberti domestici cum multis donis multisque promissis in
Teutonicorum amicitiam devenissent, et illis multos ac diversos apparatus et vina diversarum
specierum odore et herbarum virtutibus redolentia in primo sero praeparassent,
ipsos in istis ultroneos delectantes, largissime inter cetera vina diversa propinantes, ultra
modum inebriati sunt. Et cum iam nimia temulenti ebrietate in potatione fere usque ad
noctem mediam persisterent, et unusquisque suo compari ut magis ac magis biberet operam
daret, aureis et argenteis siffis superiocantibus, nunc oculis torvis voceque terribili
invicem minarentur, et modo vultu lacrimabili lacrimis largissime decurrentibus turgidi
et a vino inebriati, quid agerent omnino ignorantes, et singula membra sua non servarent
officia, huc et illuc sese prosternerent: Heriberti domestici haec cuncta videntes
gaudio gavisi immenso, illos singulos in stratis bene ornatis velut mortuos portantes collocaverunt.
Interea soporatis et bene facinatis Teutonicis, in quorum custodia Heribertus
erat, fidelissimi eius cum iam tempus ad negotium statutum prosperis accelerare successibus
vidissent, et Teutonici ebrietate nimia vini diversi perfusi, membris fere mortuis et omnino
ebetati inhoneste quiescerent et terribiliter sterterent, sinceri et sui domini salute
anxii secretissime Heribertum excitantes, ipsum renuentem, sine calceamentis, nemine
illorum sentiente, ab illis eum abraserunt, et equos superascendentes clanculo ad portum
citissime pervenerunt. Iam enim navim conscenderant; ecce Teutonici terribili garritu
vocibusque dissonantibus nimio vini ardore bachantes, sua non lingua frendentes cursitabant,
ac velut torva animalia latratu saevissimo huc illucque discurrentia, nimio dolore
vel sui percussionne vel venatorum ingenio sagitta emissa vel catulorum amissione, quos
paterno et materno amore iam antea diligebant, pervolabant facibus multis ac magnis
accensis, ac multorum ignium et palearum varietatibus discurrentes ululatum terribilem
Heribertum quaerentes dabant. Demum Deo opitulante sine caede, Teutonicis frustratis
et inaniter laborantibus, ac clericorum et civium precibus adiutus suorum, Heribertus
summo cum gaudio miroque honore magnaque reverentia ipso die a clero et a populo
universo receptus Mediolanum repedavit. Qui omnibus salutatis, animarumque ferculis
recreatus, Deo et beato Ambrosio gratias agens inmensas, civibus tripudiantibus universis,
suis elimosynis, ut vidimus, adiutus et liberatus, viriliter resedit et feliciter.
24. Factum est autem, cum huius rei eventus ad Conradum imperatorem, qualiter
aut quomodo actum fuisset, seriatim divulgaretur, virum cognoscens probum, conscilio
militum strenuissimorum et peditum fortium, dominum auri et argenti copiosissimum,

Torna all'inizio