Poggio Bracciolini: De infelicitate principum

Pag 55


medela, corporum egrotantium salus inventa est. Ab
his sapienter et honeste vivendi precepta sumus assecuti.
/.
99 Hi, tanquam virtutum sacerdotes, pacis atque
otii amici, soli felicem vitam assecuntur. Posthabitis 5
enim atque abiectis opibus, imperiis, dignitatibus,
contemptis divitiis, in excolenda matre virtutum philosophia,
in rerum occultarum pervestigatione versati, ad
liberalium artium disciplinas et humanitatis studia velut
in portum tranquillum confugerunt, ubi nullo impetu, 10
nulla fortune iactati temeritate, vitam beatam ac felicem
adepti sunt. Hos, quantum possumus, imitemur
operibus nostris, cum sint eorum sectatoribus uberrima
premia constituta. Principes vero, a quibus eiusmodi
studia abfuerunt, a quibus raro boni quippiam ad 15
homines pervenit, quorum cupiditas, ambitio, alieni
appetitus infinitis erumnis et calamitatibus orbem afflixit,
qui otium, pacem, quietem reformidant, qui hanc
vitam veluti peregrinantes transeunt, contemnamus. Et
enim perpetua oblivione sepulti essent, nisi eos doctorum 20
virorum monumenta ab interitu vindicassent.
100 Hi soli prestant, ut magnorum virorum memoria
non una cum corpore intereat. Horum lumine
verborum res geste illustrantur, horum scriptis nomen
augetur, horum vocibus et preconio gloria virorum 25
excellentium celebratur. Qua in re dominorum iniquitas
culpanda est, quibus, cum immortalitas quedam
doctorum hominum studio et vigiliis tribuatur, tamen
eos ita parvi faciunt, ita contemnunt, ut mirum videatur
in tanta ingratitudine, ne dicam stultitia, principum 30

Torna all'inizio