familiare colloquium habuisset. Misit igitur imperator et fecit
eum capi et mala morte mori. Et cepit dicere imperator:
«Abominati sunt me condam consiliarii mei, et quem maxime diligebam
adversatus est michi», Iob XIX.
Faciliter enim turbabatur tunc temporis imperator, eó quod
ab imperio fuisset depositus, et quia Parma contra eum spiritum
rebellionis assumpserat, et quia credebat suis fraudulentiis Ecclesiam
detinere et verbis deceptoriis supplantare, ne procederet
contra ipsum; et videns quod non esset factum secundum malitiam
cordis sui, non mirum, si leviter turbabatur. Nam qui ad
irascendum facilis est, erit ad peccata proclivior, id est magis inclinatus,
Prover. XXIX. Interficiebat enim consiliarios et principes
et barones suos, imponendo eis quod proditores essent.
Unde Eccli. XI: Bona enim in mala convertens insidiatur et in
electis imponit maculam. Item Prover. XXI: Superbus et arrogans
vocatur indoctus, qui in ira operatur superbiam. Item Prover.
XXVII: Grave est saxum, et onerosa est arena, sed ira stulti utroque
gravior. Ira non habet misericordiam nec erumpens furor, et
impetum, concitati ferre quis poterit? Item Prover. XXVIII: Dux
indigens prudentia multos opprimet per calumniam. Qualis fuit
Fridericus, qui multos occidit et fecit interfici, ut illud Danielis
posset impleri et sibi aptari quod de Antichristo legitur scriptum,
Dan. VII: Alius consurget post eos, et ipse potentior erit prioribus
et tres reges humiliabit. Et sermones contra Excelsum loquetur et
sanctos Altissimi conteret, et putabit quod possit mutare tempora
et leges, et tradentur in manu eius usque ad tempus et tempora et
dimidium temporis. Item Dan. VIII: Cum creverint iniquitates,
consurget rex impudens facie et intelligens propositiones. Et roborabitur
fortitudo eius, sed non in viribus suis. Et supra quam credi
potest universa vastabit et prosperabitur et faciet. Et interficiet robustos
et populum sanctorum secundum voluntatem suam, et dirigetur
dolus in manu eius, et cor suum magnificabit. Et in copia rerum
ommum occidet plurimos et contra principem principum consurget,
et sine manu conteretur (hic addit abbas Ioachim loquens de Friderico:
«subauditur 'humana'»). Et visio vespere et mane, que dicta
est, vera est. Tu ergo signa visionem, quia post dies multos erit.
|
|