gerebat. Ex qua habuit filios Roggerium et Robbertum atque Guidonem et filias 
quinque. Ex alia quoque uxore nomine Alberada prius habuit filium nomine Boamundum. 
Set Robbertus Guiscardus instituit sibi heredem suum filium Roggerium. Interea Robbertus 
dux ad Nicolaum papam perrexit eiusque liggius homo effectus est, promittens se iureiurando 
fidem seruaturum Romane ecclesie et eidem pape eiusque successoribus canonice intrantibus. 
Ipse autem papa Nicolaus statim inuestiuit eundem Robbertum Guiscardum per uexillum de 
honore ducatus sui cum tota terra. 
Anno dominice incarnationis MLXIJ indictione XV Nicolaus papa defungitur anno ordinationis 
  |  
  |