movere posset; quicquid enim vult voluntas, vult in ordine
ad aliquod quod vult finaliter et ultimate. non apprehenso
ergo aliquo sub ratione finis, non contingit nos bene
agere: quia hoc posito cessat omnis humana actio. ut
ergo agamus, oportet nobis praestituere aliquem finem:
sed ut bene agamus, oportet nobis praestituere fenem bonum
et debitum: quia ex fine opera nostra speciem summunt:
non enim esse posset quod esset bonum opus, si ordinaretur
in malum finem: praecognitio ergo finis requiritur,
ut bene agamus. Secundo talis praecognitio requiritur,
ut ex electione agamus. nam sicut sagittantes non
videntes signum, si signum percutiant, hoc est casu et fortuitu:
sic non praecognoscentes finem, si bene agant, et finem
consequantur, hoc non est ex electione, sed a fortuna.
unde Philosophus I. Ethicor. volens ostendere necessariam
esse praecognitionem finis ait, quod cognitio finis ad vitam
nostram magnum habet incrementum: consequemur
enim ex hoc magis ipsum finem; quemadmodum sagittatores
signum habentes, magis utique adipiscentur id
quod oportet. Tertio praecognitio finis non solum facit
nos agere bene, et ex electione, sed etiam delectabiliter.
nam gravia efficiuntur delectabilia et dulcia, considerata
beatitudine, et felicitate, quam ex ipsis consequimur.
Cuilibet ergo homini, ut agat bene, ex electione, et delectabiliter,
expedit suam felicitatem praecognoscere: sed
maxime hoc expedit regiae maiestati, quia in operibus
suis debet intendere bonum gentis et commune, quod
est magis expediens et divinius, quam bonum aliquod
singulare. Patet ergo, quod maxime decet regiam maiestatem
cognoscere suam felicitatem, ut opera communia,
quae sunt quodammodo divina, exerceat bene, delectabiliter,
et ex electione. Secundo patet hoc idem ex eo
quod rex est aliorum directivus. nam si sagitta signum
non percipit, non tamen propter hoc impeditur quin signum
percutiat, quia a sagittante in signum dirigitur.
|
|