CAPUT III
De Mercurii compositione et eius separatione
Et quamvis ex Mercurio nostro solo opus nostrum perficitur, indiget
tamen fermento rubeo, vel albo, miscetur ergo facilius cum
Sole et Luna, et sit unum cum eo, cum ista duo corpora magis
participent suam naturam, ergo sunt aliis perfectiora.
Ratio est quia corpora sunt maioris perfectionis quae plus de
Mercurio continent. Sol ergo et Luna plus de eo continentes
commiscentur ad rubeum et album, figuntur in igne stando,
quoniam ipse Mercurius solus est ille qui perficit opus, et in
illo invenimus omnia quibus ad opus nostrum indigemus, cui
nihil extraneum debet adiungi, Sol et Luna sibi non sunt extranea,
quoniam ipsa rediguntur in operis inceptione in suam primam
naturam id est Mercurium, quare ab illo sumserunt suam
originem.
Quidam autem nituntur ex solo Mercurio, vel simplici Magnesia
complere opus suum, lavantes eum in aceto acerrimo, coquentes
in oleo, sublimando, assando, calcinando, destillando,
quintam essentiam extrahendo, cum elementis et aliis infinitis
martyrizationibus ipsum Mercurium torquentes, et suis operationibus
credentes aliqui magni ex eis inveniri, finaliter modicum
lucrum inveniunt.
Sed crede mihi, fili, quod totum magisterium nostrum sit solum
in regimine ignis ex capacitate industriae. Nos enim nihil operamur,
sed virtus ignis bene recti lapidem nostrum operatur modico
labore, et paucis expensis, puta quod lapis noster cum fuerit in
suam primam naturam, scilicet in primam aquam vel lac virginis
vel caudam draconis semel solutus, tunc ipse lapis seipsum calcinat,
sublimat, destillat, reducit, lavat, congelat, et virtute ignis
proportionati, seipsum perficit in unico vase sine alterius manuali
operatione.
Agnosce ergo fili, quomodo philosophi de manualibus operationibus
figurative locuti sunt, ut ergo securus sis de Mercurii nostri
purgatione, vera docebo operatione Mercurium nostrum
communem levissime praeparari. Recipe ergo Mercurium mineralem
sive terram Hispanicam, Antimonium nostrum, vel terram
nigram oculosam, quae omnia idem sunt non inferiora sui generis,
|
|