et ipse nullo modo quiescere vel¬let:
Abbas sicut prudens ei cum parvo comitatu
per terram Sancti Clementis equitanti occultas
tetendit insidias, comprehendit, ligavit,
eumque cuidam Baroni suo, Sansoni videlicet
de Petraniqua, ad custodiendum tradidit, et
tandiu incarceratum tenuit, donec juraret,
quod ulterius dum adviveret Sancti Clementis homines
non inquietaret. Qui egressus de carcere,
ab eodem Abbate coactus non multo
post tempore Hierosolymam petiit, ibique
finem vitae suae invenit. Hic Giso providens
ad profectum Ecclesiae impetravit privilegium
Calixti Papae, in anno ab Incarnatione Domini
nostri Jesu Christi millesimo centesimo vigesimo
primo.
Privilegium Calixti Papae.
“ Calixtus Episcopus servus servorum
Dei, dilecto in Christo filio Gisoni
Abbati Venerabilis Monasterii Sancti Clernentis,
quod in Insula Piscariensi situm est,
ejusque successoribus regolariter substituendis
in perpetuum. Apostolicae Sedis aucoritate,
debitoque compellimur pro universarum
Ecclesiarum flatu satagere, et earum
maxime quieti, quae specialis eidem Sedi
adhaerent, ac tanquam jure proprio subiectae
sunt, auxiliante Domino, providere. Ea
propter petitionibus tuis, fili in Christo carissime
Giso, non immerito annuendum censuimus,
ut Monasterium Beati Clementis, cui
Deo auctore praeesse cognosceris, ubi vide
licet gloriosissimum Corpus ejusdem Martyris
requiescere credimus, sicut in Domini
praedecessoris nostri Papae Leonis privilegio
continetur, Sedis Apostolicae auctoritate muniremus.
Mansuro igitur in perpetuum decreto
statuimus, ut quascunque possessiones,
quaecunque bona idem Monasterium in praesenti
legitime possidet, firma tibi, tuis successorilbus,
et illibata permaneant, in quibus
haec propriis duximus nominibus exprimenda.
In Comitatu scilicet Teatino Castrum Insulae:
Monasterium Sancti Nicolai in Caramanico,
cum cellis, et ceteris ad idem Monasterium
pertinentibus: Ecclesiam Sanctae Crucis: Ecclesiam
Sancti Martini ad Guttam, Ecclesiam Sancti Johannis,
Ecclesiam Sancti Cesidii, Monasterium
Sancti Trinitatis de Lapidaria, Ecclesiam Sanctae
Mariae in Pesile, Sancti Angeli, Sancti Cesidii, Sancti
Bartholomei de Orta, et Castrum Fare. In
Comitatu Balbensi Monasterium Sanctae Trinitatis
cum pertinentiis suis: in Comitatu Pinnensi
Castrum Alanne, Bectorrita, Castellione,
Olibula, Corvaria, Pesclu, Roccam de
Soti, Petram iniquam cum Ecclesiis et pertinentiis
suis. In eodem Comitatu Monasterium
Sancti Desiderii, et Ecclesjam Sancti Quirici
cum pertineniis suis. In Comitatu
Aprutino Monasterium Sancti Clementis cum
Castellis, videlicet Castro vetere, Sancto-vetere,
Guardia cum Ecclesiis et villis ad
praedictum Monasterium pertinentibus. Quaecunque
praeterea in futurum concessione Pontificum,
1iberalitate Principum, oblatione
Fidelium, vel allis iustis modis poteritis
adipisci, firma tibi, tuisque Successoribus,
et integra conserventur. Decernimus ergo,
ut nulli omnino Episcopo vel Comiti, aut
prorsus alicui hominum, facultas sit praefatum
Monasterium temere perturbare aut ejus
|
|