Hugo Bononiensis: Rationes dictandi prosaice

Pag 53


I.
Ugo bononiensis ecclesie canonicus et sacerdos
humillimus seruus crucis Christi D Ferariensium ciui
sacri palacii imperatoris, equissimo iudici salutem et peticionis
effectum.
Magnis et crebris tue dilectionis fatigatus precibus
honeste peticioni denegare non audeo, quia me iam dudum
dictandi opusculum promisisse recolo. eatenus namque
tua rogatione moueor, fraternaque dilectione cogor, ut omnibus
fere destitutus amicis uidear, si super hoc tibi satisfacere
tueque utilitati prodesse neglegam. feci itaque non
inuitus, ut tum tua tum conmuni omnium utilitate rationes
dictandi prosaice ex multorum gestis in unum corpus
colligerem, quibus disciplinam rudibus et documenta prouectis
breuiter conmodeque traderem, ut hoc dumtaxat contenti
opusculo ad aliorum nenias uel diuerticula de cetero
non recurrerent.
Si quos uero liuor edax mordet rodit et lacerat de se
in se nichil fructus respicientes quem proferre ualeant,
et ob hoc Aginulfi uel Alberti samaritani temeritatem
et indisciplinate doctrine nouitatem huic introductioni
preponere uel parificare satagunt, uideant quod non ratione

Torna all'inizio