Otto Morena et continuatores: Historia Frederici I

Pag 197


Igitur Romani, qui imperatori eiusque fidelibus tunc
fuerant adversi, audientes predictum exercitum apud Toscolanum
fore et eum invadere cupientes, ubique pro suis amicis
et fidelibus mittunt, exercitum preparant, diem proficiscendi
statuunt. Itaque statuta die omnibus tam equitibus quam
peditibus preparatis maximaque hominum copia et fere innumerabili
insimul coadunata versus Toscolanum ire ceperunt.
Contra quos Coloniensis episcopus atque Christianus cancellarius
comesque Robertus ac comes Macharius ceterique principes,
qui cum eis fuerant, cum eorum parvo exercitu tam Teutonicorum
quam Toscanorum atque Longobardorum, quamvis
paucissimi versus illorum multitudinem fuerant, tamen obviam
illis venerunt; nam, sicut in veritate ab illis, qui tunc ibi in
illo exercitu aderant, mihi relatum est, Romani cum eorum
exercitu inter equites et pedites plus de triginta milia computabantur.
 
Cum vero utraque acies in campis apertis fuit atque
bene una pars alteram se prospexit, vexillis levatis signoque
dato ac maximo clamore hinc inde levato acriter se invadunt
fortiterque pugnant; ab utraque parte [plurimi] vulnerantur,

1



5




10




15




20
Torna all'inizio