Et accedens ad leonem, salutauit ipsum. Et ait leo ad illos
qui cum eo erant: Quis est iste? Cui responderunt: Domine
rex, hic est talis filius. Et ait leo: Bene noui patrem suum. Et
vocans eum leo ad se dixit ei: Vbi moraris? Cui respondit
D[imna]: Non cessaui iam pluribus diebus morari ostio palacij
regis, estimans: forsan ero sibi vtilis in aliquo quandoque;
quoniam superueniunt regi aliqua pro quibus indiget
eo qui nullius est generositatis et famositatis; nec est omnino
infimi gradus in quo aliquid boni reperitur, quia vilis
vestuca proiecta in terram vtilis est aliquando. Accipit enim
illam homo aliquando de terra, vt intromittat in aurem suam
et purget eam, aut etiam erit ei oportuna ad alia seruicia.
Sed animalia que sciunt et intelligunt facta mundi, magis
debent honorari.
Cumque audiret verba D[imne], leo gauisus est, et placuit
ei verbum. Concepit enim quod ab eo posset recipere consilium
et intelligentiam. Et ait leo ad socios suos: Scitote quoniam
vir intelligens (est) et sapiens, qui nobilis est et misericors, esse
poterit perfecte nobilitatis, licet eius nobilitas sit oculta; verumtamen
sua natura non tenet ipsum, quando reueletur et
eius nobilitas manifestetur et sapientia, quemadmodum ignis
accensus, qui, vbicumque fuerit, latere non potest, sed manifestatur
et refulget. Et plerumque vna acus valet, quando
non valet ensis. Et audiens D[imna] verba leonis, percepit
quoniam placuit leoni verbum suum, et quia inuenit gratiam
in oculis suis, et [dixit] quoniam familia regis et ei assistentes
tenentur ostendere sibi quod penes eos lateret de sapientia et
intelligentia, donec ei manifestetur ipsorum prudentia et consilium.
Non enim constituet eos in statu quo digni sunt nisi
per hoc, sicut est semen absconsum in terra cuius bonitas et
vtilitas non cognoscitur nec appreciatur apud homines, donec
de terra exurgat et manifestetur. Sic oportet vnumquemque,
qui est de familia regis et eius comi[tan]tia, ostendere sibi
scientiam et intelligentiam que penes eos est. Similiter
|
|