Iacobus Veronensis: Liber peregrinationis

Capitolo XII

Pag. 131


legitur secundo Regum. Xº capitulo. quod Syrus Roob et Syrus Soba
venerunt in auxilium Anon. filii Naas. regis Amon. contra David. Dicitur
eciam Syria Libanea. quia in ea continetur mons Libani: nam Libanus est
mons longus per V dietas. incipiens supra Acry. sive Acon. sive Ptolemaydan.
et transiens supra Sydonem et inde progrediens supra Baruch et
usque Tripolis finiens. distans a mari per mediam dietam. et sic in longo
procedens longe a litore: et. inter ipsum et Mare Magnum. sunt alii montes
minus alti ad modum collium. et firmiter credo quod Libanus sit unus de
altissimis montibus. quos ego viderim. et maxime supra civitatem Tripolis et
supra Baruch: nam de mari videtur per C miliaria et plus. et in summitate
ipsius Libani nascuntur arbores altissime in quibusdam cacuminibus montis.
et ideo dicitur. quasi cedrus exaltata sum in Libano. etc. Sub isto monte Libano.
est alius mons minor. qui dicitur Antilibanus. et sunt ibi pulchre ville
et cassalia et vinee. ficulnee et olive in magna quantitate: e at Libano usque
Damascum et a Damasco usque ultra versus Jordanem et Seyr. tota illa regio
appellatur Syria Damasci. et mons Seyr et mons Galaad et mons Hermon.
usque ad terram Moab et Amon ultra Jordanem. appellatur Syria Damasci.
Hic nota. quod tres sunt Palestine. que tamen sunt omnes Syrie magne
partes: prima Palestina [est]. cujus metropolis est Jerusalem. cum
omnibus montanis suis. usque ad Mare Mortuum et usque ad desertum
Cadesbarne. Secunda est. cujus metropolis est Cesarea Palestine. sive Cesarea maritima. cum tota terra Philistim. incipiens a Petra incisa sive Castro
peregrinorum et se estendens usque Gazaram versus austrum. Tercia Palestina [est]. cujus metropolis est Betsan. sita sub monte Gelboe juxta Jordanem:
hec Sicopolis. dicebatur: ista Palestina proprie dicitur Galilea. sive
campus magnus Hesdrelon. sive Magedo.
Sic eciam sunt tras Arabie. similiter majoris Syrie partes: prima cujus
metropolis est Bestron. que nunc Besurech dicitur. olim tamen Bersa
dicebatur. huic Syrie ab aquilone. quam ob causam Syria Damasci aliquociens Arabia vocatur: unde Aretha. rex Arabie dicitur. qui in rei veritate
erat rex Damasci. Secunda est. cujus metropolis est Petra civitas. olim

Torna all'inizio