michi se obtulit et ut sepe accidit uiatori qui
cum diuertere proposuit, suo lusus proposito,
fertur amplius recto calle: haud aliter michi.
Nempe ante quam Maronem aduerterem, comperi
me legisse delectabile ac succosissimum carmen
illud amatoribus ad solamen emissum: Nec
lacrimis crudelis amor, nec gramina riuus et
cetera. Et quia iam meditatus eram iterata
litera tuum non ignobile sed elegantissimum
uexare otium, libuit hec mantuana carmina pro
materia sumere. Nunquam enim et nusquam tuas
audire noces, et meas reddere saturabor.
Epythetum tamen transferam ut michi dicam,
non hunc qui dignitatem tuam, et humililatem
meam conglutinat, crudelem amorem, sed uerius
dilectionem piissimam. Liceat michi usurpatiue
loqui. Quid enim michi est in celo, et a te quid
uolui super terram, nisi quod tu michi
in celo es, et te ipsum michi super terram
desidero ? Nec sapiunt hec uerba heresis
labem, sed ardentissimam caritatem. Tu enim
michi in celo es, non dico pro deo, sed pro
|
|