: Sacrum commercium sancti Francisci cum domina Paupertate

Pag 1726


est eis cor incredulum et exasperans: recesserunt et abierunt
non enim abiecerunt te, sed me. Tu enim hos docuisti adversus te
et erudisti eos in caput tuum, quia nisi te assumpsissent, numquam
sic ditati fuissent. Simulabant diligere te, ut sic beneficiati recederent.
Propterea contemptione adversa aversi sunt et apprehendentes
mendacium noluerunt reverti. Ne iterum credas eis cum locuti
fuerint tibi bona, quia contempserunt te et querent animam tuam.
Ne assumas laudem et orationem pro eis, quia non exaudiam te,
etenim abieci eos, quia ipsi spreverunt me"".
Capitulum 27 -Domina Paupertas monet beatum Franciscum de
profectu et defectu conversationis.
"Ecce, fratres, retexui vobis longi sermonis parabolam ut precedant
palpebre gressus vestros et videatis quid agere debeatis.
Periculosum est valde retro aspicere et illudere Deo. Memores estote
uxoris Loth et nolite omni spiritui credere. Confido tamen de
vobis, carissimi, quia magis in vobis quam in ceteris video meliora
et viciniora saluti, quoniam videmini omnia penitus abiecisse, de
omnibus penitus vos exonerasse. Et de iis omnibus efficacissimum
argumentum est mihi montis huius ascensio, ad quem pauci umquam
attingere potuerunt. Sed dico vobis, amici mei, quod multorum
malitia bonorum virtutem mihi facit esse suspectam et sub vestimentis
ovium lupos rapaces frequenter experta sum.
Cupio certe unumquemque vestrum sanctorum imitatorem effici,
qui fide et patientia hereditaverunt me. Sed, quia timeo ne vobis
sicut et ceteris contingat, salutare do vobis consilium, ne videlicet
velitis sic in principio altiora et secretiora contingere, sed paulatim
proficientes, Christo duce, tandem perveniatis ad summa. Videte
ne, postquam stercora vilitatis ad radices vestras fuerint missa, inveniamini
steriles, quia nihil aliud vobis preterquam securis apponitur.
Nolite ex toto affectui vestro credere quem nunc habetis, quia pro

1



5




10




15




20




25




30
Torna all'inizio