possit, et reum ad lectum eius statuemus, dextera poculum, sinistra tabulas,
medi<c>o testiculos arietinos tenentem, hoc modo testium et hereditatis
et ueneno necati memoriam habere poterimus.
(37.) Licet autem elocutio sit tercia res quam debet habere concionator
secundum dispositionem et ordinem partium superius positarum,
tamen, quia concionator in aliquo differt ab oratore nec ipsum totaliter
imitatur, idcirco uoluimus pronunciationem et memoriam preponere, et
in hoc loco, quinto uidelicet et ultimo, de elocutione tractare. Nos enim
utilius fuisse credimus prius instruere concionatorem in uoce et corporis
motu, que sunt partes pronunciationis, deinde de elocutione dicere, que
uidetur de exsecutione officii concionatorii.
Sciendum igitur quod elocutio tria continet: eleganciam, compositionem,
dignitatem.
Elegancia est ea que facit ut unumquodque pure et aperte dici uideatur.
Hec diuiditur in Latinitatem et explanationem.
Latinitas est que sermonem purum conseruat ab omni uicio remotum.
Vicia in sermone quo minus Latinus sit duo possunt esse: soloecismus et
barbarismus. Soloecismus est cum in uerbis pluribus consequens uerbum
superiori non accomodatur. Barbarismus est cum uerbum aliquod uiciose
effertur.
Explanatio est que reddit apertam et lucidam orationem. Ea comparatur
duabus rebus: usitatis uerbis et propriis.
Usitata sunt ea que uersantur in sermone et consuetudine cotidiana.
Propria sunt, que eius rei uerba sunt aut esse possunt de qua loquimur.
(38.) Elocutio debet habere eleganciam, compositionem et dignitatem,
ut dictum est. Dicto de elegancia, nunc dicendum est de compositione.
/*
Est autem compositio uerborum constructio equabiliter perpolita; ea
conseruabitur, si fugiamus crebras uocalium concursiones que uastam
atque hiantem reddunt orationem, ut est hoc: " Bacce aeree amenissime
impendebant " ; - et ei uitabimus eiusdem littere nimiam assiduitatem,
ut si diceremus: " O Tite tute tibi tanta tyranne tulisti " ; - et si eiusdem
uerbi assiduitatem nimiam fugeremus, ut est hoc: " Cuius rationis ratio
non exstat, ei rationi ratio non est fidem adhibere " ; - et si non utemur
continenter similiter cadentibus, hoc modo: " Flentes plorantes lacrimantes
obtestantes " ; - et si uerborum transitionem uitabimus, nisi erunt concinna,
ut in hoc exemplo: " Has res ad te scriptas, Luci, misimus, Hely " .
Item fugere opportet longam continuationem, que auditoris aures et oratoris
ledit spiritum.
Dignitas est que reddit ornatam orationem et uarietate distinctam.
Hec in uerborum et sententiarum exornationes diuiditur.
|
|