et voluntatem dominorum Iacobini Rangoni et Manfredi
de Rosa de Saxolo et totius partis sue, scilicet Ecclesie, et potestatis
Mutine, qui erat de civitate Urbis Veteris, scilicet dominus
Monaldus, die Dominico XI exeunte mense Decembri, et expulerunt
de civitate partem illorum de Gorçano qui imperiales erant,
et omnes amicos dictorum dominorum. Et tunc fuit mortuus
dominus Thomasius de Gorçano et duo de Bastardis. Et destruxerunt
castrum Gorçani et plura alia mala fecerunt; de quo facto
Reginenses multum timuerunt. Et eodem anno obiit papa Urbanus
quartus.
De electione pape Clementis quarti.
Anno Domini MCCLXV, indictione VIII, electus fuit dominus
papa Clemens IIII apud Perusium; et ipse erat in ultramontanis
partibus tunc et erat de collegio cardinalium; et noluit ire ad
accipiendum papatum, nisi prius visitaret ecclesiam Beati Francisci
de Assisio, ubi est gloriosissimum corpus eius.
Et eodem anno venit dominus Karolus, frater regis Francie,
ad urbem Romanam et factus fuit et confirmatus in regem Apulie
et Sicilie. Unde predictus dominus Karolus, qui pro recuperatione
Sicilie per Urbanum papam vocatus fuerat Romam, ubi etiam in
senatorem electus fuerat, navigio venit; deinde Apuliam intrans,
bello campestri habito, predictum Manfredum et vita privavit et
regno. In quo anno venit legatus in Lombardiam pro accipiendis
militibus in succursum domini Karoli contra predictum
Manfredum.
De expulsione illorum de Sesso extra civitatem Reginam.
In quo anno, die Veneris sexto intrante Martio, venerunt Mutinenses
et Guelfi qui erant in civitate Mutine ad civitatem Regii;
et illi de Foliano et Roberti fregerunt violenter portam Castelli,
que erat murata. Et tunc intraverunt civitatem dicti Mutinenses
|
|