transmeavit, et propriis pedibus ambulando Cataniam
usque pervenit. Omnibusque, Deo et eius famulae
referendo gratias, se repraesentans, suae curationis
eventum fideliter continuavit, multisque contestantibus
claruit, illum et tanto temporis spatio mala valetudine
laborasse, et sospitatem integerrimam per S. Agatham,
modo quo dictum est, meruisse. Ob hoc iterum
Cleri gaudimonio populique iubilantis, signa tinniunt:
Et cuncti Domino laudum modulamina solvunt,
Quamvis si centum linguae essent, oraque centum,
Centum voxque sonos pariter dein redderet una,
Eius signorum non posset dicere mira.
Quis enim enumeret multitudinem debilium diversa
infirmitate laborantium, quorum plurimi Domino
praestante sanantur; alii vero, ipsius occulto iudicio,
semper tamen iusto, in suis languoribus dimittuntur?
Non enim humanum est inquirere cur istis sanitas, et
cur illis insanabilis detur infirmitas: beatus est autem,
qui corripitur a Domino.
25. Duobus vero modis a sacra Scriptura scimus
prave agentes a Domino iustissime flagellari, idest, ut
aut ipsi cessent peccare poenarum timore contriti, aut
alii similia perpetrare formident, illorum exemplo
commoniti. Cuius rei gratia, cuiusdam lenonis nequitiam,
et, qua multatus est, celerrimam ultionem praeterire
silentio non debemus, ut sui consimiles audiant,
et eius timore imitatores fieri pertimescant: nam iuxta
illud Salomonis, qui ambulat simpliciter, ambulat
confidenter; qui autem depravat vias suas, manifestus
errat. Inter innumerabilem hominum multitudinem,
qui undique ad corpus beatissimae Virginis confluebant,
accidit, ut quaedam muliercula orationis caussa
veniret, quae dum paullulum ad requisita naturae de via
secederet, et eius socii aliquantulum praeterirent, leno
quidam adveniens, ut illi misceretur in crimine, libidinosis
affatibus suadebat. Mulier autem trepidans, et
tam nefarium opus pertinaciter metuens, Absit, ait,
frater, absit; non me tali facinore polluam; quoniam
ad domum sanctae Virginis Agathae Dominae nostrae
properare volo, et idcirco illam tam nequiter offendere
nequeo. Tu quoque talem pestem diabolicae persuasionis
a te abiice, ne Virginis sanctissimae iram incurras,
et protinus mala morte depereas. Leno vero
omnino surdus ad ista mulieri vim inferre tentabat :
cui reluctanti et contradicenti pro viribus affuit illa,
cuius tendebat ad aulam, quae suam vernulam virtute
mirifica liberavit, et illum terribiliter coërcens officio
loquendi privavit. Quod ne alicui videatur incredulum,
quamplures fidelissimi testes adsunt, qui haec suis
oculis se vidisse veraciter asseverant. Nos autem ad
coërcendos luxuriosos et lubricos hoc prodigium formidabile
memorantes, ad ea, quae dicere coepimus,
redeamus.
Cap. IV
Aegri et energumeni a S. Agatha sanati
26. Nonnumquam omnipotens Deus, cuius iudicia
abyssus multa, mirabili dispositione sui
quosdam famulorum suorum infirmari permittit ad
tempus, ut si quid in eis superfluum fuerit, doloris angustia
resecetur, ut eo devotius serviant, quo illi paternis
verberibus castigati mundius appropinquent. Sicut
enim vas electionis beatus inquit Apostolus, quem diligit
Dominus, corrigit et castigat; flagellat autem
omnem filium quem recipit. Ideo iustus in poenis gaudere
debet, et impius in suis prosperitatibus formidare.
In hac vita multotiens parcit Deus impiis, et non
parcit electis. In futura autem vita perpetualiter parcit
iustis, et numquam parcet iniquis. Valde itaque necessarium
est, iustum in hoc mundo verberibus Domini
castigari, ne de benefactis suis inaniter extollatur,
|
|