Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 309


de his que sibi bona vel mala sunt, quamuis plures sint quibus
hoc sit molestum et difficile, quia relatum est quod vulpis
rapuerit carnes et apportauerit ad domum suam. Ait alius:
Estimo ego ipsum talia non fecisse, cum non sit huiusmodi
conditionis. Discutiatur nihilominus hoc negocium, quia non
est in mundo discernens naturas et scrutans corda hominum.
Ait alius: Vere nemo potest scire oc[c]ulta cordium; verumtamen,
si facta diligenter inquisitione super hoc negocio (et
si) inuentum fuerit, presumatur et totum esse verum [id] quod
nobis de vulpe est relatum. Et ait alius: Non debet aliquis a
suo corde seduci sentiens in se natum; dolus enim non liberat
virum suum. Ait alius: Quomodo liberare poterit qui
regem decipit et quomodo illud latere potest, cum fraus familiarium
et sociorum regum non lateat. Ait alius: Retulit mihi
fidelis lator de vulpe quoddam magnum quod credere non
potui vsque nunc audiens hec verba vestra. Ait alius: Non
latuit me eius fraus et malicia operationum suarum a die qua
ipsum primo inspexi et cognoui quod et iam ostendit, quoniam
hic seductor, qui ostendit se sanctum et colentem Deum, non
viuit nisi de proximi malo et graui scelere quemadmodum
sui generis omnes vulpes faciunt. Ait alius: Non[ne] est hic
rectus et misericors qui dicebat nobis quod grandis pestis et
magnum periculum est homini exercenti officia regum? Quomodo
ergo commisit hanc fraudem? Vere super hoc est
ammirandum. Alius ait: Si verum hoc inueniatur, non debet
sibi attribui nisi fraudis peccatum; verumtamen qui committit
fraudem iam negauit gratiam sibi latam. Ait alius:
Vos veri et veridici estis, nec possum verba vestra denegare.
Verumtamen si mandaret rex negocium inquiri, tunc
manifestaretur eius veritas vel falsitas. Ait alius: Si nondum
missum est ad domum suam vt exploretur, mittatur
festinanter; nam vbique habet exploratores, et timendum est
ne, quando sibi negocium manifestaretur, argumenta queret

Torna all'inizio