Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 267


dicitur, quod intemperatiores videntur esse mulieres illae,
quae nimis iuvenculae fuerunt usae coniugio. Tertia
via sumitur ex periculo mulierum. Nam ut dicitur in
Polit. in partu iuvenculae magis dolent et periclitantur
plures. Unde et antiquitus (ut Philosophus recitat) fuit
consuetudo apud gentiles speciale oraculum facere pro
partu iuvencularum, in signum, quod iuvenculae plus periclitantur
in partu, quam aliae. Quarta via sumitur ex
malo ipsorum virorum: quia ipsi viri laeduntur, si in nimia
iuventute utantur coniugio. Unde in Politicis,
dicitur quod masculorum corpora laeduntur, si tempore
augmenti et crescente corpore utantur venereis. Quare
si haec mala, quae ex nimia iuventute coniugium accidere
possunt tam coniugibus quam eorum filiis, magis vitanda
sunt in principibus et regibus quam in aliis, potissime
non decet eos uti coniugio in nimia iuventute. Sed si
quaeratur quantum tempus requiratur in ipsis coniugibus.
Videtur velle Philosophus, huiusmodi tempus in
coniuge debere esse decem et octo annorum. In viro vero
plus temporis requiritur. Nam si per totum tempus
augmenti nocivum est masculis uti coniugio, cum ad
tempus augmenti communiter in hominibus requirantur
tria septennia, post tertium septennium in viris
videtur esse debitum tempus dare operam copulae
coniugali. verum quia vis generativa
est nimis corrupta, huiusmodi
tempus anticipari poterit,
si videbitur expedire.

Torna all'inizio