Utrum moriens cum solo peccato					 c.97v.b 
originali puniatur ignis pena: plene. 
Rubrica LXX 
Potest consequenter queri utrum decedentes cum solo 
peccato originali puniantur pena ignis. Et videtur quod 
sic, scribente Augustino, in li. de Fide ad Petrum: "  Tene 
firmissime parvulos, qui sine sacramento Baptismatis 
moriuntur, eterni ignis sempiterno supplicio puniendos"  . 
Et alibi dixit idem Augustinus: "  Quisquis ita vivere incipit,  
ut ante vitam finiat quam ab originali obligacione 
solvatur, si unius diei vel unius hore spacio anima cum 
corpore vixerit, necesse est eam cum eodem corpore interminabilia 
Gehenne supplicia sustinere"  . Ex quibus 
verbis quidam pro certo tenent quod parvuli non solum 
puniuntur pena carencie visionis Dei, sed eciam pena ignis. 
Verum contra hanc opinionem scribit Magister Sentenciarum 
in li. secundo: "  Pro peccato originali, quod 
parvuli a parentibus contraxerunt, nullam aliam materialis 
ignis vel consciencie morsus penam sensuri sunt, nisi 
quod Dei visione carebunt"  . Eciam ipse Augustinus
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |