Rufinus Sorrentinus: De bono pacis

Pag 76


Talis pax diaboli ad homines requies est et sompnus Behemot, quo
sub umbra dormit in secreto calami in locis humectibus. A quo utique
sopore eum excitant et ad pugnam provocant qui virtutum studiis iam
deum querere parant. Unde Iob de ipsis agens dicit: Maledicant ei qui
maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leviathan
.
VIIII. De pace angelorum ad se.
Proposite distinctionis series exigit, ut post illa, que de pace dei vel diaboli
dupliciter diximus, de pace angelorum ad se, hoc est inter se, quod expedit
disseramus. Pax, que inter angelos esse creditur, est concors in dei venerationem,
cognitionem dilectionemque progressio et gradualis quedam ad
inferiora subgressio. De qua pace scriptura beati viri non tacuit: Potestas,
inquit, et terror apud eum, qui facit concordiam in sublimibus, hoc est in
angelis.
Prima siquidem et maxima discordia inter angelos estitit, quando
Lucifer, qui mane oriebatur, divinitatis apicem invadere cogitavit dicens:
Ponam sedem meam ad aquilonem et ero similis altissimo. Tunc enim factum
est prelium magnum in celo. Michahel et angeli eius preliabantur
cum dracone, et draco pugnabat et angeli eius, et non
prevaluerunt neque
locus inventus est eorum amplius in celo
. Nam proiectus est draco ille
magnus, qui vocatur diabolus et Sathanas; proiectus est in terram et angeli
eius cum eo missi sunt
. Prelium vero istud, quod inter angelos fuit, non est
putandum factum materiali ferro, sed intellectuali studio, non commissione
armorum, sed contrarietate affectuum, dum, quantum diabolus et eius
complices per typum superbie contra deum erecti sunt, tantum Michael
sibique similes per humilitatis devotionem regis eterni subici imperiis
elegerut. Et ideo, istis in celo sublimius quam prius fuerant remanentibus

Torna all'inizio