Matheus Bononinesis: Quaestiones super modos significandi et super gramaticam

Pag 138b


<Ad 1-2> Ad secundum potest dici, quod
nihil est commune univocum diversis predicamentis,
verum est <secundum quod>
reale, sed bene potest esse commune univocum
<secundum> quod sit modus. Vel
dicendum aliter, quod actio et passio,
quantum ad suum principium materiale,
quod est motus, non sunt predicamenta,
quia in suo <principio> materiali non differunt,
sed magis conveniunt. Et constat
quod non sunt predicamenta nisi per illud
per quod sunt distincta predicamenta,
quia quod dat esse6 dat distinctum
esse. Hoc modo potest eis esse commune
aliquid univocum, sicut quidam
modus intelligendi utrumque univoce.
Hoc modo, ut iam dictum est, agere et
pati sunt de modo significandi essentiali
generali verbi. Sed quantum ad suas conditiones
formales sunt predicamenta distincta.
Iste autem conditiones formales
sunt terminatio motus < per terminum ad
quem et > per terminum a quo. Hoc modo
concessum est quod sunt accidentia
verbi.
<Ad 1-3> Ad aliud dicendum, quod modus
motus et fluentis non competit istis
verbis sum, es, est, generari et
corrumpi de significato speciali. Hoc
modo concludunt argumenta. Tamen de
modo significandi essentiali generali significant
suum significatum speciale per

Torna all'inizio