Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 41

libro II


propria componendi. Quare, tam a Tullio quam ab aliis autoribus
exempla compendiosa sumemus, quia nolumus diffusionem
prosequi tullianam.
2. (1) DE DUPLICI EXORNATIONE SED PRIUS DE ILLA QUE IN VERBIS CONSIDERATUR.
(2) Dignitas est que orationem exornat et pulcra varietate distinguit.
(3) Et vocantur figure sive colores huiusmodi dignitates,
quia, sicut diversorum corporum varii sunt colores, ita orationes
debent habere varias dignitates, quoniam quedam exornationes
ad unum genus cause vel stilum vel partem orationis pertinent
specialiter que locum in aliis non merentur. (4) De coloribus
verborum est amodo sic agendum.
3. (1) REPETITIO.
(2) Repetitio est cum ab una eademque dictione summuntur
principia continenter, (3) hoc modo: 'Vobis istud attribuendum
est, vobis gratia est habenda, vobis res ista erit honori'. (4) Et
vocatur color iste anaphora.
4. (1) CONVERSIO.
(2) Conversio est per quam non, ut ante, primum verbum repetimus
sed ad postremum continenter revertimur, (3) hoc modo:
'Penos populus Romanus iustitia vicit, armis vicit, liberalitate
vicit'. (4) Et dicitur iste color anadiplosis.

Torna all'inizio