Gregorius VII papa: Epistolae vagantes

Pag 128

Ep. 54


Gregorius episcopus seruus seruorum Dei omnibus in Christo
fidelibus apostolicam sedem reuera diligentibus salutem et
apostolicam benedictionem.
Peruenit, fratres karissimi, peruenit ut estimamus ad notitiam
uestram quia nostro tempore innouatum est quod in psalmis
inquirendo dicitur: "Quare fremuerunt gentes, et populi meditati
sunt inania"Astiterunt reges terrae, et principes conuenerunt in
unum aduersus Dominum et aduersus christum eius.? Principes

Torna all'inizio