Paulus I Papa: Epistolae

Pag 518


DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO, NOSTRO SPIRITALI COMPATRI, PIPPINO
REGI FRANCORUM ET PATRICIO ROMANORUM PAULUS PAPA.
Solet epistularis visitatio mentem semper reficere et materia quodammodo caritas
existere. Quia ergo spiritalium dilectio sincera filiorum paternos sustinet desideranter
affectus, summa nos cum alacritate implere convenit, quod pure conscientiae
deposcit affectus. Et licet ad reddenda paternae caritatis officia, prolixitate itineris
imminente, raritas portitorum impediat: quotiens autem necessitas inciderit occasio,
excellentissimam christianitatem vestram non desistimus scriptis discurrentibus visitare
et honore solito amplectentes utilitate, quatenus hoc, quod oculis carnalibus praesentium
videre non possumus, eos aliquatenus scriptis valeamus alternantibus intueri.
Itaque ita ubique Deo inlustrate excellentiae vestrae merita diffusa divulgavit
opinio, ut ex rebus ab ea gestis omnibus laudabiliter demonstretur. Unde, in quantum
valet nostri oris assertio, protense laudationis adtestatione vestrae eximietati gratiarum
reddentes actiones, aptum prospeximus praesentem sanctissimum atque reverentissimum
fratrem Georgium et coepiscopum nostrum illuc usque ad vestra praeclara Deo imitabilia
transmittendum vestigia, cui singillatim omnium spiritalis matris vestrae,
sanctae Dei ecclesiae, et istius a vobis redempte provintiae utilitatum necessitates a
Deo protegende sublimitati vestrae excellentiae referendas. Sed petimus, a Deo
servate fili et spiritalis compater, benignissime rex nosterque post Deum liberator, et
obnixae deprecamur, ut iubeas eundem nostrum missum benigno solitoque gratulationis
aspectu commendatum suscipere nostrisque postulationibus, quae ad exaltationem
sanctae Dei ecclesiae et maximae ad tuae anime mercedem et aeternam memoriam
respiciunt, a Deo inpulsas benignitatis tuae aures et congruum atque velotiorem de
cunctis adhibere digneris effectum, quoniam, sublimissime regum, amantissimae, fili et
spiritalis compater, ad hoc te omnipotens Deus sanctae suae ecclesiae voluit per manus
beati Petri liberatorem adesse, ut tuo solito praesidio plenissima salus et redemptio
sanctae suae Dei ecclesiae et istius provintiae proficiat.
Orantes dominum Deum nostrum, qui actus vestros ita sua pietate disponat, quatinus
excellentiae vestrae praesentis vitae spatia cum prosperitate disponat, victoria
regni gubernacula perfruens longeviter exequatur et ad promissionis aeternae praemia
cum dulcissima coniuge, excellentissima regina, spiritale nostra commatre, et eximiis
natis, idem regibus, cum securitate pertingat et in celestibus regnis cum sanctis et
electis suis utrosque vestrum isdem omnipotens Deus faciat perenniter gratulari.
Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

Torna all'inizio