Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 34


insignibus, non timoris, ut heretici garriunt, dedecore. Nunc autem
ait anima mea turbata est, et quid dicam? Pater salua me in hac
hora; sed propterea ueni in horam hanc. Pater clarifica tuum nomen.

Continuo namque paternae intonantis uocis auditur responsum: Et
clarificaui ait et iterum clarificabo.
Cumque consternatae admirationis
stupens turba data tanto beatificantis uocis auditui dignitatisque
insignibus sublimata, uaria quidem diuersis cogitationibus
dum suspicio uerteretur in mente, utrum tonitruum an angelus ei
de caelo locutus fuisset, statimque ueritas quid uerius habebatur
proprio puplicare dignatus est ore. Non propter me ait uox ista uenit,
sed propter uos.
Et rursum: Nunc clarificatus est filius hominis et
deus clarificatus est in eo. Si deus clarificatus est in eo, et deus
clarificabit eum in semetipso et continuo clarificabit eum.
In semetipso
utique, quia diuinitatis potentia, quae in propria eum sibimet
persona inseparabiliter uniuit, in uerum deum uerumque dei filium
exaltauit, ut est illud Petri apostoli: Certissime inquit sciat
omnis domus Israhel, quia et dominum eum et Christum dei fecit hunc
Iesum.
Deus nimirum dominum Christum dei fecit. Hoc est omnis
plenitudo diuinitatis cui conplacuit in eo corporaliter iuxta Pauli
uocem inhabitare, quia deus homo fieri dignatus est, secundum
quod uerbum caro factum est. Deus hominem Christum dei fecit
non conuersione uersibiliter uel inmutabilitate seu transfusione
naturarum, sed unius personae dignitate, quoniam dei persona
humanam dignata est in se suscipere naturam. Valet etiam ad haec
roboranda et illud quod in oratione necdum resuscitatum dominus
innotuit Lazarum, Pater inquit gratias ago tibi quia semper me
audis. Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum
circumstantem dixi ut sciat quia tu me misisti.
Et hic non ob aliam
causam, sed propter populum adstantem sese orasse testatur. Orabat
quasi uerus homo pro hominibus, sed potestatis insigni non
necessitatis dehonestate. Omne enim quod incarnata dei patris
sapientia uirtusque mirabiliter in locutione, in actione, in situ et
motu, in sessione et resurrectione ac deambulatione egit, aut exemplum
aut doctrina aut mysterium fuit, aut utrumque: et hoc et
haec et illud.

Torna all'inizio