iuberemus. Cuius peticionem exaudientes, supra memoratam confirmacionem
ac iudicata hoc nostre confirmacionis preceptum fieri
decrevimus, per quod decernimus atque iubemus, ut nullus vestrum
aut successorum vestrorum de memoratis locis, in quibus modo,
secundurn memoratorum legatorum assercionem, case vigintì quatuor
cum totidem hominibus in eis consistentibus site esse noscuntur,
quorum nomina hec sunt: Iohannes, Theupo, item Iohannes,
Cerbulus, Petrus, Teodebertus, Hizo, Maio, Acepertus, Hisimundus,
Roppulus, Marinus, Georgius, Halo, Audactus, Audebertus, Audoaldus,
Hildulfus, Paulerissi, Robbertus filius Marie cum barbane
suo, Alaysio, Seneperga, atque Gemula. nec de statu predictorum
hominum, qui, sicut dictum est, de memorata Trita villa
se a debito servicio, quasi per precepta ducum, subtrahere nitebantur,
ad pristinum servicium revocati sunt, ullam inquietudinem
aut contrarietatem iniuste facere presumat, sed liceat agentibus et
ministris eiusdem monasterii memoratas casas cum hominibus
in eis consistentibus, ac servos, qui ad memoratam Tritam villam
per auctoritatem genitoris nostri domni Caroli, prestantissimi
imperatoris, ad debitum servicium revocati sunt, quiete possidere, et
iuxta oportunitatem et utilitatem eiusdem monasterii, absque cuiuslibet
contrarietatis impedimento, || quicquid de eisdem, vel in
eisdem rebus et hominibus iuste facere vel ordinare decreverint,
libero in omnibus perfrui arbitrio faciendi. Et ut hec nostra
confirmacionis auctoritas ab omnibus verius cerciusque credatur,
et diligencius conservetur, manu propria subter eam signavimus,
et anuli nostri impressione signari iussimus. Signum [M] HIu-dovici
serenissimi imperatoris. Data kalendis aprilis, anno Christo
propicio XVIII0. imperii domni Hiudovici piissimi augusti, indic-cione
VIIIIa. Actum in palacio regio, in Dei nomine, amen.
|
|