post communionem. Hoc ponit pro omni oratione. 
5.  Oratione , id est, quotiescunque oratis, vel  
gratias refertis, tunc petite si quid a Deo petere  
vultis. 
6. AUGUST. ( epist . 121.  Ad prob. de orando Deo ,  
cap. 9, tom. II.)  Petitiones vestrae . Non sic accipiendum  
est tanquam Deo innotescant, qui eas et antequam  
essent noverat. Sed nobis innotescant apud  
Deum per tolerantiam, non apud homines per jactantiam.  
Aut forte etiam innotescant apud angelos,  
qui sunt apud Deum, ut quodammodo eas offerant  
Deo, et de his consulant, et quod Deo jubente implendum  
esse cognoverint, hoc nobis vel evidenter,  
vel latenter reportent. Dixit enim angelus: Cum  
oraretis, ego obtuli orationem vestram in conspectu  
claritatis Dei. 
7. AUGUST. (lib. XXII.  De civit. Dei , c. 29, tom. V.)  
 Et pax Dei . Pacem qua Deus ipse placatus est,  
sicut Deus novit, non eam nos sic possumus nosse,  
nec ulli angeli; superat itaque omnem intellectum. 
8. LANFR.  Pax Dei , id est, qua in semetipso  
pacatus est, vel qua humanum genus reconciliavit  
sibi. 
9. AUGUST. (lib.  De bono viduit , c. 22, tom. IV.)  
 Quaecunque bonae famae . Non neglexit ponere bonae  
famae; duobusque cuncta conclusit, ubi ait:  Si qua  
 virtus, si qua laus . Ad virtutem autem pertinent quae  
antea memoravit. Bona fama vero ad laudem. 
10. AMBROS.  Gavisus sum . In Domino dixit, ut non  
videretur ob pecuniam sibi directam laetari, sed  
propter propositum illorum qui miserunt. 
11. LANFR.  Refloruistis , id est, pristinum largitatis
  |  
  |