Blondus Flavius Foroliviensis: De verbis Romanae locutionis

Pag 200


tibi invicem dicebamus, nulli debet videri dubium quin, si altera lingua,
quam si placet velim appelles vulgarem, dictum fuisset, quod postea
in hanc latinam numerositatem orationis est positum, M. Cicero,
Quintilianus, Q. Asconius Pedianus aliique plurimi, quibus oratorum
quaeque minima referre cura fuit otiumque, hanc etiam orationis diversitatem
aliqualiter innuissent; quod nostra et patrum nostrorum aetatibus
a plerisque factitatum vidimus, de florentini Dantis Comoediis,
de luculentis Bocchacii vulgaribus fabulis vel ut ipse appellat novis,
quae cum grammaticis astricto regulis sermone scripta videmus, in
latinitatem dicimus esse conversa. [21] Id, ut opinor, usu eveniet
tibi, si quando in Historia florentina orationem ornate dictam referre
et laudare coget necessitas. In primis autem, quos hactenus scripsisti,
sex libris, id nequaquam abs te factum esse, eam crediderim causam
fuisse, quod illa scribendo nondum superasti tempora, quae multis
saeculis eloquentiae studiis abhorruerunt; cum vero ad nostram veneris
aetatem, nullo poterit abesse pacto, quin inter elegantis cuiuspiam
orationis commemorationem, eam latine et non vulgariter, ut a ceteris
consueverat, ab illo peroratam fuisse scribas. [22] Quando enim primum
Philippi ducis Mediolani bellum quod cum Florentinis gessit
scribere incipies, et legationis Venetorum ad Martinum illa tempestate
pontificem romanum pro pace quaerenda missae mentionem
facturus eris, elegans praeclari Francisci nostri Barbari oratio, quam
tunc ad pontificem publica audientia orator habuit, qualis fuerit
referre conveniet.
[V] [23] Sed ad propositam revertamur narrationem. Tam enim
mihi gratus fuisset tuus ad nos transitus, ut recolendae illius oblatae
spei studio, tuae responsionis perverterim ordinem. [24] Primam
instructa contra nos acies tua turmam habuit, imperitam inter Romanos
gentem vulgari corruptela, quod latine diceretur duellum ,
protulisse bellum , et Gaio qui scriptus est Duellius ab indoctis
et vulgaribus Bello fuisse cognomentum: hinc coniici posse dixisti
litteratam vulgari dictionem fuisse differentem. [25] Cintii secundo
loco de regis Tullii vociferatione argumentum reassumpsisti, et
demum ad Gnei Carbonis, quod dictum est supra, concinnum illud
venire coeperas. [26] Haec, nisi fallor, levia sunt argumenta, et
suscepto a me muneri parum obfutura; quae nullam refellendo
haberent difficultatem, si modo ea fuisset intentio, id propositum.
Sed, cum a vobis summis quidem viris non solum ex tempore, sed
tumultuarie sint dicta, quibus, si per datum meditandi spatium liceret,
aut alia sit futura sententia, aut certe plures urgentioresque
probandi quod sentitis suppetant rationes; improbum mihi visum iri

Torna all'inizio