| ut illut convivis suis ostentaret manu tenentem. Igitur Rosemunda ubi rem animadvertit,
 altum concipiens in corde dolorem, quem conpescere non valens, mox in
 mariti necem patris funus vindicatura exarsit, consiliumque mox cum Helmichis, qui
 regis scilpor, hoc est armiger, et conlactaneus erat, ut regem interficeret iniit. Qui reginae
 persuasit, ut ipsa Peredeo, qui erat vir fortissimus, in hoc consilium adsciret.
 Peredeo cum reginae suadenti tanti nefas consensum adhibere nollet, illa se noctu
 in lectulo suae vestiariae, cum qua Peredeo stupri consuetudinem habebat, supposuit;
 ubi Peredeo rem nescius veniens, cum regina concubuit. Cumque illa patrato iam
 scelere ab eo quaereret, quam se esse extimaret, et ipse nomen suae amicae, quam
 esse putabat, nominasset, regina subiunxit: "Nequaquam ut putas, sed ego Rosemunda
 sum", inquit. "Certe nunc talem rem, Peredeo, perpetratam habes, ut aut tu Alboin
 interficies, aut ipse te suo gladio extinguet". Tunc ille intellexit malum quod fecit,
 et qui sponde noluerat, tali modo in regis necem coactus adsensit. Tunc Rosemunda,
 dum se Alboin in meridie sopori dedisset, magnum in palatio silentium fieri praecipiens,
 omnia alia arma subtrahens, spatham illius ad lectuli caput, ne tolli aut evaginari
 possit, fortiter conligavit, et, iuxta consilium Peredeo Helmichis interfectorem omni
 bestia crudelior introduxit. Alboin subito de sopore experrectus, malum quod imminebat
 intellegens, manum citius ad spatham porrexit; quam strictius religatam abstrahere
 non valens, adprehenso tamen scabello subpedaneo, se cum eo per aliquod spatium
 defendit. Sed heu pro dolor! vir bellicosissimus et summae audaciae nihil contra
 hostem praevalens, quasi unus de inertibus interfectus est, uniusque mulierculae consilio
 | 
 |