in homine vie sue! O effrene mortis imperium, conditioni non deferens
et persone. O procacitas improvisa, nullis umquam coacta limitibus. O livor
fraternitatis cuiuslibet edax et amicitie, quo non penetras, nec sic tres ruisse
profuit, quod alluvione insatiabili non tolleres tercium, funiculum
debilitando triplicem, et armoniam dulcissimam et perfectam, in diminutam
et dissonam binariam reducendo, te solus ille cohibuit, qui te tuis
operibus interfecit ac propriis viribus tua claustra reclusit, ruptisque tuis
imperii nexibus, de te tuisque complicibus triumphavit. Cur nos sic
aggressa crudeliter dissociasti, sevissima? Cur nobis, Petro scilicet et
Iohanni, ante tempus nature debitum abstulisti Iohannem? Nondum igne
intrinseco humido radicali consumpto, qui finis nature dicitur et vite terminus
exclusivus, ab extrinseco mendicando venena mortifera intulisti et
ascinthicum aconitum. O mostrum horribile! O cuiuslibet fortune privatio,
nullius habitus species, nullius ordinis equa proportio, nisi quod
omnes et omnia una confundis et dissipas universa, nihil allatura ut efficeres,
tam gravia dampna tulisti! Siquidem, si quando pectore sapis, si tua
tandem aliquando secreta rimaris, infelix et misera nil egisti, non tibi tuoque
dominio, non tuis ministris traditus est Iohannes, non mortuus est,
sed dormit, in ictu oculi in voce tube novissime surrecturus, in sua terra
duplicia possidere, duplici stola dignus. Non est nostra totaliter absorta
societas, sed ad tempus modicum separata, non ad infelicia regna pars
nostre descendit compaginis, sed, melioribus auspiciis rediviva, tendit
finali calculo ad felicem et omnimodam unionem. Cruciaris, o seva bestia!
O crudelis, dissecaris intrinsecus, tui te conatus decipiunt et spatio carperis
ipsa tuo! O ineffabile mostruosorum mostrum! O ens omnino per accidens,
preter intercessionem quodammodo principalis agentis, non ad esse,
sed contra furtive subintrans non per entis ostium, sed aliunde per abruta,
querens ascensum, sic sapiendo desipis, sic deficis operando, tuis te operibus
minuis, te multiplicando paucificas. Timebat te, nature sensitive
instinctu, aliquando, ut homo, forte, Iohannes. Quidni timuit actor vite?
Nunc securus effectus et divus tua contempnit imperia, vires despicit, nullis
umquam temporibus moriturus. Sic, insensata, suspensum ensem supra
viventis cervices, dum poteras, tenere debueras, non ferire procaciter illum,
in quo nichil iuris habebas. Poteras quidem aliquid sperare lucri, dum agebat
in dubiis, dum huius volubilis mundi rotatu volvebatur incerte; nunc
|
|