Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 91


quod homo fieri dignatus es, omne quod tibi dedit pater
saluare nec eicere foras, sed tantummodo patris, ubi est illud quod
alibi tu ipse dignatus es praemonere, qui mentiri non potes: Venit
enim filius hominis quaerere et saluum facere quod perierat?
Vbi et
illud quod quidam propheta tuus te utique largiente diuini cantici
mellifluo modolamine alacri de te corde laudum praeconia patri
intonans ait: Desiderium animae eius tribuisti ei, in uoluntate
labiorum eius non fraudasti eum?
Ecce nonquemlibet simplicis
uoluntatis effectum sed desiderii; quin immo plenae iocunditatis
suauitate ut saluum faceres et non eiceres foras omne quod paternae
dedisse tibi caritatis intimatur dulcedo, prophetalis uaticinii sermo
declarat. Et quia de uerbo caro factum, per quod consummatae
passionis sacramentum triumphalis gloriae decore coronari uoluisti,
sit hoc praedictum, sequens propheticae narrationis ordo demonstrat,
cum protinus subinfertur: Quoniam praeuenisti eum in benedictione
dulcedinis, posuisti in capite eius coronam de lapide precioso.

Porro in tanta benignitatis clementia uoluntatis tuae excreuisse
pietas perdocetur, quatenus fleuisse te euangelista tuus ob interitum
Hierusalem ciuitatis quam elegisti, humano describat tactus
cordis affectu. Vnde et miserantis inducit consultum: more caline
asseret te uoluisse filios eius illa rennuente congregare sub alas
clementiae tuae. Si uoluntatis tuae inproperium passionis non fuit
quantotius suscipere, cur obuius temetipsum persequentibus in
nocte praebuisti traditionis, ita ut respondentibus tibi quia Iesum
nazarenum quaererent diceres: Ego sum. Si ergo inquis me quaeritis,
sinite hos abire.
Sed quoniam tuae pietatis uox in euangelio tuo
auditur dicentis Discendi de caelo, non ut faciam uoluntatem meam
sed eius qui misit me patris,
doce me, quaeso te, domine deus
misericors et singulariter bone magister, sincerae inbutor fidei, quomodo
intellegi te largiente detur et tuam te discendisse de caelo,
et non tuam facere uoluntatem? Tu scis quia ualde pertimesco
aliter de te quam ut dignum est et tibi placet sentire. Tu mihi ergo
dona gratuito munere, quod nullius exigit meriti uenerandae uitae
facultas, quo possim et recte sentire et concepto sermone fideli

Torna all'inizio