Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

362


tempore quoque istius archiepiscopi, scilicet anno Domini .M.C.LXXXXV.,
vera Crux Christi, que sancta Christi antonomastice
dicitur, Ianuam est delata. ipsam quidem sanctam Crucem
patriarcha Ierosolimitanus semper in preliis deferebat et victoriam
obtinebat. accidit autem, peccatis exigentibus, quod Saladinus Ierusalem
cum patriarcha et sancta Cruce cepit. tempore autem
procedente, cum imperator Grecorum cum Saladino composuisset,
remittebat dictus Saladinus ipsi imperatori Grecorum in
quadam nave Crucem predictam. quedam autem galee Ianuensium
et Pisanorum supradictam navem manu armata ceperunt.
dum vero spolia dividerent, quidam Pisanus, nomine Fortis, Crucem
illam latenter subripuit et in castro Bonifacij, quod olim Ianuenses
destruxerant, sed Pisani reedificaverant, servandam reposuit.
tres naves et quedam galee Ianuensium dictum
castrum ceperunt. quod cernens dictus Fortis, de virtute sancte
Crucis confidens, ipsam pectori suo apposuit et per medios hostes
secure transiens, de castro exivit et in quadam silva se abscondit.
sed tandem ad castrum rediit et ipsam Crucem communi Ianue dedit
et civis Ianuensis effectus est. dicitur etiam quod dictus
Fortis, supradictam Crucem accipiens et de eius virtute confidens,
super mare tanquam super terram solidam ire cepit, et dum putaret
se fugere et castro se elongare, nutu Dei, in castro subito
se invenit, et sic Ianuenses Crucem illam accipientes Ianuam

Torna all'inizio