Gregorius II papa: Epistolae

Pag 267


ut scriptum est de suis discipulis: “Qui vos recipit, me recipit”; providentes insuper
necessaria itineris eius, comites tribuentes, cibum etiam ac potum vel si quid
eguerit largientes, ut uno labore et socia voluntate opus sibi creditum pietatis et
negotium salutis annitente Deo proficiatur, atque premia laboris percipere mereamini
deque conversione errantium merces vobis ascribatur in caelis. Si quis itaque
huic Dei famulo ad inluminationem gentium ab hac apostolica atque catholica Dei
aecclesia destinato adsensum vel concursum prebuerit, exorantibus apostolorum principibus,
consortia mereatur sanctorum martyrum Iesu Christi. Si quis vero, quod
non optamus, adversando eius praepedire conatus fuerit labori aut contrarius exstiterit
ministerio sibi credito successorumque eius eundem laborem intrantium, ex
sententia divina anathematis vinculo percellatur, perpetuae dampnationi subiaceat.
Bene valete.
Data Kalendis Decembris, imperante domno piissimo augusto Leone a Deo
coronato magno imperatore anno semptimo, post consulatum eius anno semptimo, sed et
Constantino magno imperatore eius filio anno quarto, indicatione sexta.
-------------------------------------------------------------------------------------------------------------
GREGORIUS EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI, CLERO, ORDINI ET
PLEBI CONSISTENTI, DILECTISSIMIS FILIIS IN DOMINO, SALUTEM.
Probabilibus desideriis nihil attulimus tarditatis, fratrem iam et coepiscopum
nostrum Bonifatium vobis ordinavimus sacerdotem. Cui dedimus in mandatis, ne
umquam ordinationes praesumat inlicitas; ne bigamum aut qui virginem non est
sortitus uxorem neque inlitteratum vel in qualibet corporis parte vitiatum aut ex
penitente vel curiae aut cuilibet condicioni obnoxium notatumque ad sacros ordines
permittat accedere; sed, si quos huiusmodi forte reppererit, non audeat promovere.
Afros passim ad aecclesiasticos ordines praetendentes nulla ratione suscipiat, quia
aliqui eorum Manichei, aliqui rebaptizati saepius sunt probati. Ministeria atque ornatum
aecclesiae, vel quicquid illud est in patrimonio eiusdem, non minuere studeat sed
augere. De reditu vero ecclesiae vel oblatione fidelium quattuor faciat portiones;

Torna all'inizio