Larentalia coniugis Faustuli, nutricis Remi et Romuli, Larentiae
festa.
Locupletes locorum multorum domini.
Locatum positum.
Larvati furiosi et mente moti, quasi larvis exterriti.
Lotos arboris genus, ex cuius materia frequeuter tibiae fiebant,
cuius bacis quondam pasti Lotophagi sunt dicti.
Lucaris pecunia, quae in luco erat data.
Lucaria festa in luco colebant Romani, qui permagnus inter
viam Salariam et Tiberim fuit, pro eo, quod victi a Gallis
fugientes e proelio ibi se occultaverint.
Lucar appellatur aes, quod ex lucis captatur.
Lucereses et Luceres, quie pars tertia populi Romani est
distributa a Tatio et Romulo, appellati sunt a Lucero, Ardeae
rege, qui auxilio fuit Romulo adversus Tatium bellanti.
Lucani appellati dicuntur, quod eorum regio sita est ad partem
stellae luciferae, vel quod loca cretosa sint, id est multae
lucis, vel a Lucilio duce, vel quod primitus in luco consederint.
Lucem facere dicuntur Saturno sacrificantes, id est capita
detegere.
Lucius praenomen est eius, qui primum fuit, quia oriente
luce natus est.
Lycii Apollinis oraculum in Lycia maximae claritatis fuit,
ob luporum interfectionem. Lukos enim lupus est.
Luxa membra e suis locis mota et soluta, a quo luxuriosus
in re familiari solutus.
Lucuntem genus operis pistorii.
Lucretilis mons in Sabinis.
|
|