[1278A] esse Jovem manifestissima ratione colligitur. Ecce
habes quod quaesisti; confitearis oportet quod sine
contradictione tua necessario conclusum est. Alterum
vero, quod similiter ostendi tibi postulasti evidentissima
ratione monstrabo, si quae refellere non
vales veracissime prolata iis praesentibus itaque
veris.» Urbanus dixit: «Non est in post quaesita
facienda digressio, ubi prioris quaestionis argumenta
possit pars diversa reprehendere; prioribus itaque
insistens, paucorum commutatione verborum, quod
in me torsisti, in te retorquendo rationem tuam
redarguam. Dic ergo, Crucifixus tuus, quem unigenitum
Filium Dei esse praedicas, Deus est, omnia
fecit; si omnia fecit, nihil fieri absque eo potuit;
sed genitor suus, quem ipse non fecit, fieri absque
[1278B] eo potuerit, et ita omnia non fecisse, Deumque non
esse, pari demonstratione convinceris.» B. Christina
respondit: «Deum creatorem esse intelligis, an
creaturam?» Urbanus respondit: creatorem B.
Christina respondit: «Creatorem omnium creaturarum,
an aliquarum?» Urbanus respondit: omnium.
B. Christina respondit: «Si cum Deus creatura
non est, creator est omnium creaturarum cum
Pater et Filius Deus sit, nec Pater creator est Filii,
nec Filius creator est Patris. Ita quidem unigenitum
Filium Dei omnia non fecisse, quod Patrem suum
non fecerit, atque ideo non esse Deum, videris,
omni semota ambiguitate, mentitus; liquet ergo
unigenitum Dei Patris omnipotentis Filium et Deum
esse, et cuncta creasse, licet Patrem suum non
[1278C] fecerit.» Urbanus dixit: «Omnia haec convenientius
de Saturno et Jove dicta sumuntur, quibus omnia
quae facta sunt obediunt, quibus etiam disponentibus
cuncta a principio gubernantur.» B. Christina
respondit: «Falleris, praefecte, erras, judex perite;
dicis eorum dispositione a principio omnia gubernari,
ante quos et multa millia hominum fuisse et
tempora plurima exstitisse compertum est, ut poetae
narrant, probantque philosophi. Disce eos homines
fuisse, non deos, incestuosos, homicidas: propterea
in tartara retrusi; te et alios cultores suos perpetuis
ignibus secum exspectant arsuros.»
Tunc Urbanus impietatis furiis exagitatatus,
jussit afferri rotam, et gladios acutissimos superaptari,
et ignem copiosum subter accendi. Cumque
[1278D] ex tyranni decreto B. Christina tanto crudelitatis
generi incurvaretur, dum rota revolvitur, corpus
ejus. pretiosissimum scinditur et exuritur. Tunc
tyrannus cum fautoribus suis ei insultans ait: «Constans
esto, Christina, noli pertimescere pro Crucifixo
hoc sustinens, qui noluit, cum potuit, de cruce
descendere.» B. Christina respondit: «Nunc miser
infelix ausculta: quanto sunt humiliora quae pro me
passus est, tanto illi plus debeo; et cum omnia in me
tormentorum genera consummaveris, Crucifixum
laudabo, mihi autem absit gloriari nisi in cruce D.
N. Jesu Christi! (Galat. VI, 14) in qua de hostibus
triumpho, quam adversantibus cunctis objicio.»
Haec illa prosequente, rota eversa est, et contrivit
|
|