nostram. Hoc est namque quod dicimus, hoc modis omnibus contra
te ac sequaces tuos approbare contendimus, sacrificium scilicet
ecclesie duobus confici, duobus constare, uisibili elementorum
specie et inuisibili domini Iesu Christi carne et sanguine,
sacramento et re sacramenti, que res ut uerbis tuis utar est corpus
Christi, sicut Christi persona te quoque auctore constat et
conficitur deo et homine, cum ipse Christus sit uerus deus et uerus
homo, quia omnis res illarum rerum naturam et ueritatem
in se continet ex quibus conficitur. Conficitur autem te etiam teste
sacrificium ecclesie sacramento et re sacramenti id est
corpore Christi. Est igitur sacramentum et res sacramenti, id est
corpus Christi. Christus tamen resurgens ex mortuis iam non
moritur, mors illi ultra non dominabitur. Sed sicut dicit Andreas
apostolus cum uere in terris carnes eius sint commeste
et uere sanguis eius sit bibitus, ipse tamen usque in tempora restitutionis
omnium in celestibus ad dexteram patris integer perseuerat
et uiuus. Si queris modum quo id fieri possit, breuiter
ad presens respondeo. Misterium est fidei credi salubriter potest,
uestigari utiliter non potest. Ber.: Vnde beatus Augustinus in
euangelio: Quando Christus manducatur, uita manducatur. Nec
quando manducamus, partes de illo facimus . Lanfr.: Beatus Augustinus
in euangelio nihil dixit quia aliquid in euangelio dixisse
aliquem nusquam legitur, preter dominum et euangelistas
easque personas que pro qualitate rerum et euentu temporum
loqui in euangelio a scriptoribus euangelii perhibentur. Scripsit
uero prolixum opus historialiter [422] exponendo euangelium
domini secundum Iohannem, in quo opere prefata sententia
reperitur quam nos deuote suscipimus, et debita reuerentia honoramus,
quia pro nobis facit et ueritati consonat ubi ait: Qui
manducat carnem meam et bibit sanguinem meum in me manet
et ego in eo . Nec quando manducamus partes de illo facimus.
Absit enim, ut sic intelligamus manducari Christum quemadmodum
|
|