Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

177


qui iuraverat ad carcerem redire, prout in presenti titulo dictum
est. utile quidem sibi fuisset ad carcerem non redire, sed non
fuisset honestum propter iuramentum. quartum exemplum
ponit Valerius de Camilo duce romano, qui cum quandam
civitatem obsideret, quidam magister artis gramatice, docens filios
nobilium, extra urbem causa spatiandi deduxit et in manus
hostium tradidit. quod cum Camilus audisset, factum abhorruit
dicens: "Nos Romani virtute et armis vincere cupimus et
belli sicut et pacis iura servamus, nec contra puerilem etatem,
quibus etiam captis urbibus parcitur, sed contra rebelles arma levamus".
iussit igitur ipsum ligatum pueris tradi et ad parentes
suos deduci. quod cum illi audissent, Romanis portas aperuerunt
et cum eis composuerunt. ista autem res publica melius
augmentatur, promovetur et regitur probitate morum et magnanimitate
virtutum, quam copia divitiarum, multitudine populorum,
habundantia equorum sive armorum. istud ostendit Cato
eleganter atque diserte. non ille Cato, qui libellum composuit
puerorum, sed ille Cato famosissimus, qui inter latinos

Torna all'inizio