Tauras vaccas steriles dici existimatur hac de causa, quod
non magis pariant, quam tauri.
Todi genus avium parvarum. Plantus (Cist. 408): “Cum
extortis talis, cum todillis crusculis.”
Tubilustria dies appellabant, in quibus agna tubas lustrabant.
Tuditantes significat negotium tundentes, id est agentes.
Lucretius (2, 1136): “Nec tuditantia rem cessant extrinsecus
ullam.”
Tudites mallei, a tundendo dicti. Inde et cuidam cognomen
Tuditano fuit, quod caput malleo simile habuerit.
|
|