quam erat. Et alta profunditas, quis inveniet eam? Item Eccle. VIII:
Intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire
rationem, eorum que fiunt sub sole. Et quantó plus laboraverit ad
querendum, tantó minus inveniet. Etiam si dixerit sapiens se nosse,
non poterit repperire. Item Sap. IX: Difficile estimamus que in
terra sunt, et que in prospectu sunt invenimus cum labore. Que autem
in celis sunt, quis investigabit? Item Eccli. XVII: Nec enim omnia
possunt esse in hominibus.
Nota, quantum ad istam materiam pertinet, quod aliquando
permittit Deus aliquam merditatem inesse alicui misero et avaro
propter miseriam et avaritiam et merditatem suam, quia dignus
est ut talia patiatur. Ideo dicit Ecclesiastes V: Et quid prodest
possessori, nisi quod cernit divitias oculis suis? Item Ecclesiastes
VI: Est et aliud malum, quod vidi sub sole, et quidem frequens
apud homines. Vir, cui dedit Deus divitias et substantiam et honorem,
et nichil deest anime sue ex omnibus que desiderat, nec tribuit ei
potestatem Deus ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud.
Hoc vanitas et magna miseria est. Item Eccle. II: Homini bono
in conspectu suo dedit Deus sapientiam et scientiam et letitiam,
peccatori autem dedit afflictionem et curam superfluam, ut addat et
congreget et tradat ei qui placuit Deo. Sed et hoc vanitas et cassa
sollicitudo mentis. Item Eccle. II: Detestatus sum omnem industriam
meam, qua sub sole studiosissime laboravi, habiturus heredem post
me, quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit, et dominabitur
in laboribus meis, quibus desudavi et sollicitus fui. Et est
quicquam tam vanum? Unde cessavi, renuntiavitque cor meum ultra
laborare sub sole. Nam cum alius laboret in sapientia et doctrina
et sollicitudine, homini otioso quesita dimittit. Et hoc ergo vanitas
et magnum malum. Ad litteram hoc vidi frequenter in diebus
meis, quia aliqui congregant divitias et nullam utilitatem inde
consecuntur, et alii superveniunt, qui dissippant illas. Ideo dicit
Ecclesiasticus XIIII: Nonne aliis relinques dolores et labores tuos?
In divisione sortis da et accipe et iustifica animam tuam.
Quarto et ultimo, aliqui faciunt huiusmodi levitates ex industria,
ut fatui reputentur, ne vanam gloriam incurrant et laudem
humanam ex bonis operibus que fecerunt. Ideo dicit Apostolus,
|
|