Hec visa est spes una duci. Premit hostis acerbus,
Doctus ad extremum cedenti insistere tergo.
Me quoque iam magno distantem Punica tractu
Agmina cingebant, que clam novus auxerat hostis
Improbus insultans. Visum et michi credere Fato.
Nequicquam: vetitum caro me iungere fratri;
Inferior numero multum tribus undique castris
Vallabar, multumque locis premebar iniquis.
Ferrum aderat; spes nulla fuge: quod Fata sinebant
Tempore in angusto, durissima pectora ferro
Pandimus atque Afras Herebo detrudimus umbras.
Ira dolorque dabant animos: ars bellica nusquam
Consiliique nichil. Ceu dum velamina pastor
Fida gerens apibus bellum movet improbus almis,
Nocte sub obscura trepidant, mox dulcia meste
Excedunt inopi substrata cubilia cera,
Inde ruunt ceceque fremunt, sparsoque volatu
Importuno instant capiti; stat callidus hostis
Inceptique tenax, postque irrita vulnera victor
Eruit extirpatque pie cunabula gentis:
Sic, que sola salus miseris et summa voluptas,
|
255
260
265
270
|