Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 27


nec equis iam parci, nec a canibus aliisque immundis animalibus
abstineri cognovit, cepit milites ad deditionem hortari, dicens
frustra suam eos indigentiam occultare; que patiebantur sibi non
esse incognita; e Sicilia nichil venturum auxilii, nam se litteras
eunuchorum palatii nuperrime recepisse, quibus rei veritatem plene
didicerat; denique, nichil spei reliquum esse ut evasuros se putent,
sed eorum virtuti velle se parcere, et siquidem regis Sicilie
tyrannidem metuentes secum morari maluerint, largissima eis
quotquot fuerint stipendia se daturum. Sin autem in Siciliam
redire prelegerint, datis que sufficiant navibus, liberum eis transitum
permittendum. At illi, super hoc habentes consilium, paucorum
dierum inducias petiere, ut missis in Siciliam legatis, postularent
auxilium, quo non impetrato, tum demum conditioni
starent proposite; nec idipsum eis negatum est. Sed cum eorum
nuncii Panormum venientes, urbis sue periculum et famem exponerent,
omnia iam se passos quecumque summa necessitas indixisset,
peterentque frumentum saltem eo transmitti, nichil tamen
multis persuasionibus effecerunt. Nam admiratus falso regi suggesserat
frumentum Affrice, quod per totum annum sufficeret,
se iubente, fuisse repositu[m; foris autem publice predicabat in
ea regem esse sententia,] ut diceret si caperetur Affrica, nichil se
dampni passurum, eamque civitatem plus oneri sibi esse quam
honori; cum in stipendiis militum aliisque ad urbis tuitionem
necessariis maximos quidem sumptus faceret, unde nichil unquam
emolumenti speraret. Hoc autem ab admirato, sicut dictum est,
eo fiebat animo ut insani capitis esse regem ostenderet, qui nobilissime
civitatis amissione regnum suum mutilari iacturam non
duceret, cum eidem posset facillime subveniri; nec animadverteret
rei turpitudinem aut quod inde Sicilie periculum immineret.
Igitur ubi Affrice cognitum est legatos elusos esse, cum
iam nichil sperarent auxilii, sed neque fames ultra poterat sustineri,

1



5




10




15




20




25




30
Torna all'inizio