sicut superius, cantare iubemur, quia senarius numerus laboris est,
ternarius contemplationis. Unde et labor ipse qui pertinet ad sabbatum,
in tempore secundi status consumandus est, quia sabbato operari
non licet, quod designant filii Israel ascendentes ex Egypto, qui
singulis diebus colligebant singula gomor, in die autem sexto, colligebant
duplicia. Quinque etenim dies quinque etates mundi designant,
sextus autem sextam etatem, sabbatum septimam. Et primus
quidem status ad quinque etates seculi pertinet, secundus ad sextam,
tertius ad septimam. Oportebat ergo sub sexta etate, que pertinet
ad secundum statum, in ea parte que iungitur etati septime peragi
secundum nocturnum, et opus quod pertinet ad etatem septimam:
septimam dico multis modis, et etiam propter requiem, quam habiture
sunt anime iustorum que crediderunt ex gentibus, donec compleatur
numerus Israelis, qui in hoc tertio statu crediturus est.
Igitur premisso versu, sequentur quatuor lecciones de novo Testamento,
ordine quo supra. Si prime lecciones fuerunt quatuor evangelia
secundum litteram...
31. Ab exordio Cisterciensis ordinis usque ad paucos annos, qui
post presentem futuri sunt, tres annorum tricenarii complendi sunt,
videlicet, circa annum millesimum centesimum et nonagesimum, in
quibus ordo tertius confortatus et auctus, tria cantica suprascripta
cum alleluia cantabit; quia illi soli tria illa cantica cantare nequeunt,
qui adhuc occasione aliqua secularibus implicantur negotiis, sive laici
sint, sive clerici, quia et plerique non minus clericos negotiosos
videmus. Oportet autem et hec cantica sequi versiculum, et versiculum
|
|