Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De bono comuni

Pag 158


Ergo illud bonum erit maxime bonum quod erit per attributionem eiusdem
ad se ipsum. Ergo bonum partis ipsi parti attributum erit maxime bonum.
Sed quod est maxime bonum, maxime est amabile. Ergo etc.
Et dicendum quod pars potest dupliciter considerari: uno modo
in quantum est res quedam aliquod esse habens, alio modo in quantum
est pars. Dicendum ergo quod illud bonum quod est naturale parti in
quantum est pars, est potius et naturalius quam illud quod est ei naturale
in quantum est res quedam. Pars autem dicitur respectu sui totius, et
ideo bonum totius est sibi maxime naturale et maxime amabile cum esse
partis in quantum huiusmodi totaliter a toto dependeat.
7. Septimo sic. Quantumcumque aliquid sit magis bonum in se, non
oportet quod magis ametur naturaliter nisi sit magis bonum amanti, alias
aqua naturaliter magis amaret ignem quam se ipsam cum tamen ipsum
naturaliter odiat. Similiter nec quantumcumque sit maius bonum amanti
nisi sit ei proprium; sic enim homo naturaliter magis amaret magis
beneficos quam magis coniunctos, et interdum magis quam se, puta magistrum
suum et huiusmodi. Ergo quantumcumque bonum totius sit magis
bonum quam bonum partis in se et etiam sit maius bonum ipsi parti, non
sequitur propter hoc quod pars naturaliter magis amet ipsum, quia non
est ita proprium parti sicut bonum privatum partis, cum aliud relativum
sit pars et aliud relativum sit totum.
Et dicendum quod licet bonum totius non sit ita proprium parti
sicut bonum partis, tamen naturaliter magis amatur a parte quia totum
est tota ratio et causa existendi parti in quantum huiusmodi. Unde et
videmus quod pars, dimissa natura propria, naturaliter sequitur naturam
totius, sicut apparet quando aqua movetur sursum ne sit vacuum in toto
mundo, ut dictum est.
8. Octavo sic. Deus super omnia alia debet amari ex caritate, ergo
et naturaliter, cum gratia non destruat naturam sed perficiat. Sed Deus
amatur ex caritate propter bonum proprium, iuxta illud Ps . «Inclinavi
cor meum ad faciendas iustificationes tuas in eternum propter retributionem».
Ergo totum amatur a parte propter bonum proprium partis.
Et dicendum quod retributio potest accipi dupliciter. Uno modo
obiective, et sic retributio est ipse Deus, iuxta illud quod dixit Dominus
ad Abraham Gen . 15[,1] «Ego protector tuus sum et merces tua magna
nimis». Alio modo participative, et sic retributio pertinet ad amorem
concupiscentie; ac propter hoc non potest esse ultimus finis, cum amor
concupiscentie ordinetur ad amorem amicitie tamquam ad potius, sed
est finis sub fine; sicut etiam dicimus quod iustus homo principaliter
tamquam propter ultimum finem facit bonum et declinat malum culpe

Torna all'inizio