Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 21

libro I


18 (1) DE ORDINATIONE PARTIUM ALlARUM.
(2) Traiectio in aliarum partium ordinatione conficitur. Secundum
hanc substantivum a suo decenter seponitur adiectivo,
ut: 'Animum significat petulantem oculus exterius impudicus'.
(3) Fit cum verbo nominativus post ponitur, ut: 'Divitias contemnit
animus sapientis'. (4) Verbi similiter et obliquorum
traiectio commendatur, ut: 'Prudentis viri constantiam non vincit
adversitas nec confundit'. (5) Idem potes in obliquis omnibus
observare, ut: 'Rerum cupiditati subiectum non potest ullus pecunie
cumulus satiare' (6) Relativum quoque nomen suum decenter
prevenit antecedens, ut: 'Qui Deo militat in presenti
magnifice coronabitur in futuro'. (7) Infinitivi etiam et sui verbi
traiectio est decora, ut: 'Qui cum Christo regnare desiderat, ei
servire in presenti exilio non desistat' (8) Est et quedam compositio
mirifice commendanda, scilicet cum plura verba sese
immediate contingunt, natura precedentis artificii hoc agente,
ut si dicam: 'Quicumque in peccato quod perpetrat delectatur,
gravissime, nisi penitentiam egerit, punietur'.
(9) Sunt tamen aliquot dictiones debilioris nature que a loco

Torna all'inizio