Ad quartum dicendum, quod qui moderate se habet circa mediocres honores,
non habet semper actum magnanimitatis; quia eius materia non sibi competit;
habet tamen habitum, quo etiam circa illas optime se haberet, si materia illa
sibi competeret. Et similiter est de liberali et magnifico: non enim est inconveniens
quod alicui habenti unam virtutem desit exercitium alterius virtutis quia
non habet materiam.
Ad quintum dicendum, quod ratio illa procedit de virtutibus naturalibus, ut ex
dictis patet.
Ad sextum dicendum, quod negatur esse divina sententia, quia non est ex Sacra
Scriptura prolata, ut ei necesse sit consentire.
ARTICULUS 2
Utrum virtutes gratuitae sint connexae
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod virtutes gratuitae non sint connexae. Beda enim dicit, quod
sancti magis humiliantur de virtutibus quas non habent, quam de virtutibus
quas habent, glorientur. Ergo habent aliquas virtutes et aliquas non habent.
2. Praeterea, constat quod multi habent fidem qui non habent caritatem.
Utraque autem est virtus gratuita. Ergo etc.
3. Praeterea, Christus habuit omnes virtutes alias, cui tamen defuit fides et
spes. Ergo una virtus potest haberi sine alia.
4. Praeterea, perseverantia est quaedam virtus. Sed multi habent virtutes aliquas,
in quibus non perseverant. Ergo una virtus potest haberi sine alia.
5. Praeterea, coniugati et innocentes possunt habere castitatem. Sed coniugati
non habent virginitatem, innocentes autem non habent poenitentiam. Ergo non
est necessarium quod qui habet unam, habeat omnes.
6. Praeterea, nihil est laudabile nisi actus virtutis, neque vituperabile nisi
vitium. Sed in Sacra Scriptura quidam laudantur de uno, et vituperantur de alio,
ut patet Apocal. 2. Ergo potest haberi una virtus sine alia cuius oppositum
vitium habetur.
SED CONTRA, super illud: «Feci iudicium et iustitiam», Glossa:
«A parte totum, ut qui habet unam omnes habeat virtutes; et qui una caret,
omnibus careat».
Idem potest haberi ex Glossa Hieronymi super illud Isai. 16: «Venter meus ad
Moab quasi cithara sonabit»; ubi dicit Glossa: «Cithara sonum compositum
non emittit, si una chorda rupta fuerit: sic spiritualis venter prophetae, si una
virtus defuerit».
|
|